Elegia in Falconem. Sic precor īmenſi pateat tibi regia cœli: Teqꝫ ſuum Chriſtus collocet ante thronum. Tot meritis unum: quo tangere ſidera poſſis: Adde. Quirinali limen in Vrbe dato: Cur præcora Latio ſoli prohibemur: anunqͣꝫ In Capitolinas vertimus arma domos? Non nos progenies Senonum: non Punica turba. Non ſumus Hyrcanum Sarmaticumue genus. Itala gens linguam& mores edocta Latinos Hauſtaque de petrum religione ſumus. Cur igitur quociens Romana reuiſere tecta Cogimur: in propria licet eſſe domo? Da Latias Romane lares: da cernere Tybrim Da patriæ nobis regna beata tuæ. Auſpice te nobis fas hoc ſperare putatur: ui regimen cymbæ pontificalis habes Nos quoqꝫ qui cupimus Romanū extollere nomē Suſcipiet facili Marcia Roma ſinu. Si fuit Andino mitiſſima Roma Poetæ: Nos quoque quos aluit Mintia terra feret. Aeolus es nobis: pelago dominaris& auræ: Da zephyros noſtræ: remigiumqꝫ rati. Sic tibi ſiderei dominam placabis olympi Et pluet ætheria iugis ab arce fauor. Sed propera. longo lacheſis iam feſſa labore Cogitat imiti rumpere fila manu. Poſt obitum benefacta manent æternaqꝫ virtus Non meruit ſtigijs ne rapiatur aquis. In Falcone Elegia. ſ Imea fata coeuntibus vndiqꝫ riuis Aſſidue curret totus in ora liquor. Non potero meritas Falco tibi ſoluere grates: Digna nec officijs fingere verba tuis Ille ſatiſfaciat qui ſe contemnere dixit Nec calicis vilem frigidioris aquam Ne tamen ignores humilis pia vota Poetæ: Paupere de loculo vilia dona damus Tunc tibi Romulea cum nos donaueris urbe De locuplete penu xenia magna dabo. Hæc ſunt quæ veniens minus ut via læderet ægi