Cum poſt nimiam ſenectutem rei fami liaris negligentiam a filijs accuſaretur amentie edippi fabulam quam nuꝑ ſcri­pſerat recitauit iudici. Et tantum ſapiē­tie in etate iam fracta ſpecimen dedit. vt ſeueritatem tribunalium in fauorē thea­tri conuerteret. Nec mirum cum etiam katho cenſorinus romani generis di­ſertiſſimꝰ ſenex grecas diſcere lr̄as erubuerit. nec deſperauerit. certe homer refert de̓ lingua neſtoris vetuli et iam pene decrepiti dulcior melle oratō flux­erit. Aurem igitur aduerte qͣꝫtum ama­uerint ſapientiam. quos nec decrepita etas. ab eius inquiſitōne potuit reuoca­re. Iſte igitur tantus amor ſapientie. ta in ſenibus prudentie habundantia. congrue etiam ex ipſius ſupradicti no­minis interpretatone colligitur. Inter­pretatur enim ab yſaac. Pater meus ſu­perfluus. vl̓ patris mei rugitus. Ex quo oſtenditur habundantiſſimum et vltra humanam vocem in ſenibus diuini ſer­monis tonitruum cōmorari. Perbum nanqꝫ ſuperfluum in hoc loco plenitudi nem non redundantiam ſignat. Porro ſunamitis in lingua noſtra coccinea di­citur. quod ſatis conuenienter feruorem ſapientie ſignificare poteſt. De reliquis quatuor prece ptis Quatuor que ſecuntur ſic alternati ſun diſpoſita. vt alterum ſemper ad diſcipli nam pertineat. reliquum ad exercicium ſpectet. De quiete Vite quies ſiue interior vt mens per illi cita deſideria non diſcurrat. Siue exte­rior. vt ocium oportunitas. honeſtis vtilibꝰ ſtudijs ſuppetat. vtraqꝫ ad di­ſciplinam pertinet. De ſcrutinio Crutiniū autem id eſt meditatio ad exercicium ſpectat. Videtur autem ſcruti­nium ſub ſtudio queren di contineri Quod ſi verum eſt. ſuꝑflue repetitur. cum in ſuperiori parte anume­ratum ſit. Sed ſciendum eſt hanc inter hec duo eſſe differentiam. ſtudium querendi inſtantiam ſignat operis. ſcru­tinium vero meditatōnis diligentiam. Opus peragunt labor amor. Conſiliuꝫ pariunt cura vigilia. In labore eſt vt agas. in amore vt perficias. In cura. vt prouideas. In vigilia vt attēdas. Iſte ſunt quatuor pediſſeque que portant le­cticā lectōeꝫ philoſophie. qꝛ mentē ex­excent cui ſapientia preſidet. Cathedra philoſophie ſedes eſt ſapientie. hijs ſuppoſitis ducitur. qm̄ in hijs exercedo ſe promouetur. vnde pulchre iuuenes ꝓpter robur a fronte lecticam tenere di­cuntur videlicet philos et cophos. id ē amor labor. que foris opus peragunt. a poſteriori puelle videlicet philenne agriminia quod interpretatur cura vi gilia. quia intus in ſecreto conſilium pa riunt. Sunt quidam qui putant per ka­thedram philologie humanum corpus intelligi. cui aīa ratōnal̓ p̄ſidet. qua mī­ſtri qͣtuor portāt.i. qͣtuor elem̄ta ꝯponūt