Queſtio. XIX. dato. Diliges proximū tuum: ſicut teipſum: ſicut in quo­dam fine mandatoꝝ oīum: in dilectione.n. proximi includi tur ēt dei dilectio: qn̄ proximus diligitur ꝑꝑ deum. unde Apl̓us hoc vnū preceptū poſuit pro duobus que ſunt de dilectione dei proximi. de quibus dicit dn̄s Matth̓. 22. In his duobus mādatis pendet omnis lex prophete. Ad 3ᵐ dd̓m: ſicut dr̄ in. 9. ethicoꝝ. amicabilia ſunt ad alteꝝ uenerunt ex amicabilibus ſunt hoī ad ſeipſum: dum.ſ. ita ſe hꝫ ad alteꝝ: ſicut ad ſe. ideo in hoc quod dr̄. Oīa q̄cunqꝫ vultis vt faciant vobis hoīes: vos facite illis: explicatur q̄dam regula dilectionis ꝓximi: que ēt im plicite continetur in hoc dr̄. Diliges proximū tuū: ſicut teipſum: vnde eſt quedā explicatio iſtius mandati. Ad ſecunduꝫ ſic procedit̉. Uidetur lex vetus ꝯtineat p̄cepta mo ralia. Lex.n. vetus diſtinguitur a lege naͣe: vt ſupra habi­tum eſt: ſed precepta moralia ꝑtinent ad legem naͣe. ergo non ꝑtinent ad legem vetereꝫ.. Ibi ſubuenire debu it homini lex diuina vbi deficit humana: ſicut pꝫ in his que ad finē ꝑtinent que ſunt ſupra rōnem: ſed ad precepta moralia hoīs ſufficere videtur. ergo p̄cepta moralia ſunt de lege veteri que eſt lex diuina.. Lex vetus dr̄ littera occidens: vt pꝫ..2. ad Cor. 3. ſed precepta moralia occidunt: ſed viuificant ẜm illud pſal̓. In eternum obli­uiſcar iuſtificationes tuas. qꝛ in ipſis viuificaſti me: ergo cepta moralia non ꝑtinent ad veterē legem. Sed ꝯͣ eſt quod dr̄ Eccle. 17. addidit illis diſciplinaꝫ legem uite he reditauit eos. diſciplina āt pertinet ad mores. Dicit.n. glo. ad Heb̓. 12. ſuper illud. Oīs diſciplina ⁊cͣ. Diſciplina eſt eruditio moruꝫ per difficilia. ergo lex a deo data precepta moralia continebat. Rn̄º dd̓m: lex uetus continebat precepta q̄daꝫ moralia: vt pꝫ Exo. o. Non occides: non furtum facies. hoc rōnabiliter: nam ſicut intentio princi palis legis humane eſt. vt faciat amicitiaꝫ hoīum adinui­cem. ita intentio diuine legis eſt vt conſtituat principaliter amicitiam hoīs ad deum. Cuꝫ āt ſimilitudo ſit amoris ſcd̓m illud Eccleſia. 13. Omne aīal diligit ſimile ſibi. īpoſſi ſibile eſt eſſe amicitiaꝫ hoīs ad deum qui eſt optimus niſi hoīes efficiantur boni: vnde dr̄ Leuit. 19. Sācti eritis qm̄ ego ſanctus ſum. Bonitas āt hoīs eſt uirtus que facit bo­num habenteꝫ. ideo oportuit precepta legis ueteris etiā de actibus uirtutū dari. hec ſunt moralia legis precepta­ Ad pͥᵐ ergo dd̓m lex uetus diſtinguitur a lege natu re: non tanqͣꝫ ab ea oīo aliena. ſed tanqͣꝫ ei aliquid ſuperad dens. Sicut.n. gr̄a preſupponit naꝫ. ita oporteret lex di uina preſupponat legem nalem. Ad 2ᵐ dd̓ꝫ legi di­uine conueniens erat vt non ſolū prouideret hoī in his ad ratio pōt: ſed ēt in his circa contigit rōnem hoīs im pediri. ratio aūt hoīs circa precepta moralia qͣꝫtum ad ip̄a cōmuniſſima precepta legis nature non poterat errare in vl̓i: ſed tn̄ ꝑꝑ conſuetudineꝫ peccandi obſcurabatur ī par­ticularibus agendis. Circa alia vero precepta moralia que ſunt quaſi concluſiones deducte ex cōibus principijs legis nature. multoruꝫ oberrabat. ita vt quedā que ſunt ẜm ſe mala multorum licita iudicaret. vnde oportuit cōtra vtrūqꝫ defectuꝫ hoī ſubuenire auctoritateꝫ legis diuīe ſicut ēt inter credenda nobis proponuntur non ſolū ea ad que ratio attingere non pōt. vt deum eſſe trinum: ſed etiaꝫ a qua ratio recta pertingere poteſt. vt deum eſſe vnuꝫ ad excludenduꝫ rōnis humane errorem qui accidebat ī mul tis. Ad 3ᵐ dd̓m: ſicut Auguſtinus probat in libro de ſpiritu littera. et littera legis qͣꝫtum ad precepta moralia occidere dr̄ occaſionaliter: inquantū.ſ. precipit quod bo­num eſt non prebens auxilium gratie adimplendum. Ad tertiū ſic proceditur. Uidetur lex uetus non ꝯtineat p̄cepta cerimonialia pre ter moralia. Oīs.n. lex que hoībus datur eſt directiua hu­manoꝝ actuum. actus aūt humani morales dicuntur: vt ſupra dictū eſt. ergo vr̄ in lege veteri hoībus data non debeant cōtineri niſi precepta moralia.. Precepta dicunt̉ cerimonialia. videntur ad diuinum cultum pertine re: ſꝫ diuinus cultus ē actus v̓tutis.ſ. religionis vt Tul­lius dicit in ſua retorica: diuine nature cultum cerimoni­amqꝫ affert: igitur precepta moralia ſint de actibus vi­tutis: vt dictū eſt: videtur precepta cerimonialia ſin­diſtinguenda a moralibus.. Precepta cerimonialia eſſe videntur que figuratiue aliquid ſignificāt: ſed ſicut. An guſtinus dicit in. 2. de Doctrina xp̄iana. Uerba iter hoīes obtinuerunt principatum ſignificādi. ergo nulla neceſſitas fuit vt in lege continerentur precepta cerimonialia de alio bus actibus figuratiuis. Sed contra eſt quod dr̄ Deu tro. 14. Decem verba ſcripſit in duabus tabulis lapideis mihiqꝫ iniunxit in illo tꝑe: vt docerem vos cerimonias: iudicia que facere debeatis: ſed decem precepta legis ſunt cerimonialia. ergo preter p̄cepta moralia ſunt ēt alia prece pta cerimonialia. Rn̄º dd̓m: ſicut dctm̄ eſt: lex diuīa principaliter inſtituitur ad ordinandū hoīes ad deum. le­aūt humana principaliter ad ordinanduꝫ hoīes adinuiceꝫ. ideo leges humane non curauerunt aliquid īſtituere de cultu diuino niſi in ordine ad bonuꝫ cōe hoīum: ꝑꝑ hoc et multa confixerunt circa res diuinas ẜm videbat̉ eis expediens ad informandos mores hoīum ſicut pꝫ in riti­gentilium: ſed lex diuina econuerſo hoīes adinuicem ordi­nauit ẜm conueniebat ordini eſt in deuꝫ quē principa liter intendebat. Ordinatur aūt homo in deum non ſolum interiores actus mentis qui ſunt credere: ſperare: ama re: ſed ēt per quedā exteriora opera quibus diuinā ſe­uitutem profitetur. iſta opera dicuntur ad cultum dei tinere. qui quidem cultus cerimonia vocat̉: quaſi mune­ra.i. dona cereris que dicebat̉ dea frugum: vt quidam di­cunt eo primo ex frugibus oblationes deo offerebat̉: ſi­ue vt maximus Ualerius refert: nomen cerimonie intro­ductum eſt ad ſignificandū cultum diuinum apud latinos a quodā oppido iuxta Romā quod cere vocabatur: eo Roma capta a gallis: illud ſacra romanoꝝ ablata ſūt: re­uerendiſſime habita. Sic igitur illa precepta in lege per­tinent ad cultū dei ſpāliter cerimonialia dicunt̉. Ad pͥᵐ ergo dd̓m: humani actus ſe extendunt ēt ad cultum di­uinum: ideo ēt de his continet p̄cepta lex vetus hoībus data. Ad 2ᵐ dd̓m: ſicut ſupra dctm̄ eſt: precepta le­gis nature cōia ſunt: indigent determinationē. Determi­nantur aūt legem humanā legem diuinaꝫ: ſicut ipſe determinationes que fiunt per legē humanam non di cuntur eſſe de lege nature: ſed de iure poſitiuo: ita ipſe de­terminationes preceptorum legis nature que fiunt legeꝫ diuinam: diſtinguuntur a preceptis moralibus que ꝑtinē­ad legem nature. colere ergo deum ſit actus virtutis tinet ad p̄ceptum morale: ſed determīatio huius precepti: vt.ſ. colatur talibus hoſtijs: talibus muneribus: hoc ꝑti net ad p̄cepta cerimonialia. ideo precepta cerimonialia diſtinguuntur a p̄ceptis moralibus. Ad 3ᵐ dd̓m: ſic Dionyſius dicit primo ca. ce. hierarchie. Diuina homini­bus manifeſtari non poſſunt niſi ſub aliquibus ſimilitudi­nibus ſenſibilibus: ipſe autem ſimilitudines magis mouēt animum quando non ſolum verbo exprimuntur: ſed eti­ſenſui offeruntur: ideo diuina traduntur in ſcripturis non ſolū per ſimilitudines verbo expreſſas ſicut pꝫ in me taphoricis locutionibus: ſed et per ſimilitudines rerū que vſui proponuntur: quod pertinet ad p̄cepta cerimonialia. Ad quartū ſic proceditur. Uidetur preter precepta moralia cerimonialia non ſint aliqua precepta iudicialia in veteri lege. Dicit eniꝫ Auguſtinus contra fauſtum: in lege veteri ſunt p̄cepta vite agende: precepta vite ſignificande: ſed precepta vi­te agende ſunt moralia. precepta aūt vite ſignificande ſunt cerimonialia. ergo preter hec duo genera preceptoꝝ non ſunt ponenda in lege alia precepta iudicialia.. Super illud pſal. a iudicijs tuis non declinaui: dicit glo. i. ab his conſtituiſti regulam viuendi: ſed regula uiuēdi pertinet ad precepta moralia: ergo precepta iudicialia non ſunt diſtin­guenda a moralibus.. Iudicium videtur eſſe actus iuſtitie: ẜm illud pſal̓. Quo aduſqꝫ iuſtitia conuertatur iu­dicium: ſed actus iuſtitie: ſicut actus ceterarum virtu­tum pertinet ad precepta moralia includūt in ſe iudicialia.