Sancti Auguſtini de temporechariſſimi non tranſitorie vel negligenter: ſꝫcum ingenti tremore conſiderandū eſt: quiaNumeri. 14. de ſexcentis milibus duo tm̄ terram repromiſſionis ingreſſi ſunt. hoc ergo audiant: qͥita dominū miſericordē eſſe volunt: vt iuſtūeſſe non credant. Si enim diligenter attendimus fratres chariſſimi: ⁊ erga illa ſexcentamilia quę in heremo mortua fuerāt deus noſter miſericors fuit: ⁊ circa illos duos qui terram repromiſſionis intrarunt iuſtus apparuit: Quomodo nō fuit miſericors: qui eosꝑ quadraginta annos reſeruauit ⁊ expectauit ad pęnitentiā: ⁊ nō ſolum conuerti noluerunt: ſed etiam frequenti rebellione contradominū murmurantes: ad peccatorū ſuorūcumulum grauiorem ſemꝑ ſarcinam addiderunt? Quomodo nō eſt miſericos: qui nostanto tempore expectat vt corrigamur? Nūquid tam ꝓlixa miſericordia poteſt deo auferre iuſticiā? Quanto em̄ diutius expectat:tanto grauiꝰ vindicat. Quādo em̄ prolixistemporibus peccamus: ⁊ nihil mali a dominō ſuſtinemus: patientia eſt non negligentia. Non ille potentiā ꝑdidit: ſed nos ad penitentiā reſeruauit. Ergo ⁊ in illis qͥ in heremo mortui ſunt miſericors fuit: quos tantalonganimitate ſuſtinuit: et in illis duobusꝓmiſſa compleuit: quos fidei merito in terB rā repromiſſiōis induxit. Sed dicit aliquisꝙ etiam ſi egiſſent pęnitentiā terram repromiſſionis intrare non potuiſſent: quia deusUbi.sͣ. diffinitā illis dederat ſententiā dicens: Nōintrabitis terram ꝓ qua iuraui patribus veſtris: ſed in ſolitudine iacebunt cadauera veſtra. Non ita eſt fratres chariſſimi: Atqꝫ vtinam tam cito peccator hō reſurgat ad pęnitentiā: qͣꝫcito etiā deus diffinitā vult mutare ſententiā. Audi ipſum dominū ꝑ ꝓphetāſpem maximā humano generi promittentē.Hiere. 26. Repēte inqͥt loquar ad gentē: vt ꝓ peccatisſuis faciā eis malū: et ſi ꝓ iniquitatibꝰ ſuisegerit pęnitentiā: et ego pęnitentiā agā ſuꝑmalo qd̓ cogitaui vt facere eis: ⁊ nō faciam.Uidete frēs quanta ſit circa nos pietas deinoſtri: ⁊ agnoſcite vtrū velit negare miſericordiā: qui de cōuerſione noſtra ſuā dixeratmutare ſententiam. Conuertamur ergo fratres chariſſimi: nec emendationē noſtrā adextremū vitę noſtrę tempus differre velimꝰ:Ecc̄i. 5. ſed audiamꝰ ꝓphetā dicentē: Nolite tardeconuerti ad dominū: nec differatis de die inProner. 27. diem: quia neſcitis que ſuꝑuentura pariatdies. O homo quare differs de die in diem:forte hodie habiturus vltimuꝫ diem? Semper ergo fratres chariſſimi cum ingenti ti Cmore atqꝫ tremore ad memoriā reuocemus:ꝙ tanta ſit apud dominū noſtrū iuſticia: vtſicut iam ſupra dictū eſt de ſexcētis milibusduo tm̄ terrā repromiſſiōis intrauerint. Hęcſi humili ⁊ cōtrito corde aſſidue cogitare volumus: ſalubrē nobis metū incutiētes: medicamēta nobis de alienis vulneribꝰ facimꝰ: ⁊aliorū mors ꝓficit ad noſtrā ſalutem. Iterūatqꝫ iterum rogo vos fratres ⁊ admoneo vtiſtam ſęueritatem ⁊ iuſtum iudiciū dei quoſenior ille populus ꝓ peccato murmurationis in deſerto ꝯſumptus eſt: cū grandi ſemper metu ⁊ ſollicitudine cogitemꝰ: ⁊ ſic amemus dei miſericordiā: vt tamē iuſticiā timeamus. Parcit modo et tacet: ſed non ſemꝑtacebit. Modo em̄ ꝓ ineffabili pietate ſuanon ſolum nos admonet: ſed etiaꝫ rogat vtnos a peccatis mortiferis reuocemuſ. Audiamus illū dum rogat: ne nos poſtea nō audiat ille dū iudicat. Audiamꝰ eum ꝑ ꝓphetā dicentē: Fili inqͥt miſerere animę tuę pla. Ecc̄i. 30.cens deo. Quid ad hęc reſpōdebit humanafragilitas? Deus te rogat vt tui miſerearis:⁊ nō vis. Cauſam tuā apud te agit: ⁊ a te nōpoteſt impetrare. Et quomodo te audit illein die iudicij ſupplicantē: cū tu eum ꝓ teipſonolueris audire rogantē? Quis em̄ nō expa Dueſcat et metuat frēs chariſſimi: ꝙ pro quadraginta dierū ſpacio: annis qͣdraginta populus iudęoꝝ pęnā reciꝑe meruit ī heremo?Si em̄ ꝓ vnius diei culpa vniꝰ anni ſpaciūrecōpenſandū eſt pęna: nos qͥ tanta quotidie peccata cōmittimus: ſi elemoſynarū velpęnitētię nō ſb̓uenerint medicamēta: timeone nobis nō inferant̉ temporalia ſed ęternaſupplicia. Et qꝛ calidis vulneribꝰ ſolēt medicamēta celerius ſubuenire: quotiēſcūqꝫ peccauerimꝰ nō expectemꝰ mortifera ſecuritatevulnera ipſa putreſcere: nec iterum vulneravulneribꝰ augeamꝰ: ſed cōtinuo ad ſpiritalēmedicū recurrēteſ: ſalutē recipere feſtinemꝰ.Et ideo quō qn̄ in corꝑe vulnus accipimꝰ: ſiſtatim medicamēta reqͥrimus: cito ſanitatērecipere poterimꝰ: ita ſi morā fecerit: neceſſeeſt vt tardius ad ſanitatem plaga ipſa redeat: aut aliqua fęda cicarrix in corpore noſtroremaneat. Si hęc in corꝑe facimꝰ: quātomagis ī animę vulneribꝰ adhibere debemꝰ: vbiad imaginē et ſimilitudinē dei facti ſumus? del..