Iacobi Locher philomuſi poete ⁊ oratoris laureati
ad nobilē ac p̄ſtantiſſimū iuriſconſultū dn̄m Hiero¬
nymū de Croaria : carmen admonitoriū .
Fidus amor nexu ſtabili : clariſſime doctor :
Me tibi coniunxit : palladiumqꝫ decus .
Eſt etenim ſtudium nobis cōmune duobus :
Uirtutis concors eſt tenor atqꝫ fauor .
Tu quodcūqꝫ iubes : preſto tibi noſtra voluntas
Paret : ⁊ obſequium iuſſa benigna facit .
Nāqꝫ tuo monitu nihil eſt perfectius inqͣꝫ :
Nec citra rectum ſtant tua facta modum .
Quid tamen ipſe velim muſarū candide fautor
Accipe : non vtar garrulitate cliens .
Te penes : hammonis tanqͣꝫ reſponſa tonantis :
Concilij ſacri grandia facta latent .
Solus habere cupis iuuenes quod mille foueret :
Quod cupiūt latij theutoniciqꝫ patres .
Da precor in lucem moritura volumina nunqͣꝫ :
His rebus patriam nobilitare potes .
Acta ſacri coetus lector mirabitur omnis :
Tractatuſqꝫ graues admemoraſſe iuuet .
Ceſar ab excelſo maioꝝ ſtemmate natus
Intererat ſynodo : cardineuſqꝫ chorus .
Intererant gentes ex omni parte recepte :
Intererant reges : magnanimiqꝫ duces .
Sol vbi purpuream frontem radioſqꝫ coruſcos
Erigit : ⁊ feſſos ſol vbi ſiſtit equos :
Et qua flammiuomus pſylloꝝ flumina ſiccat :
Qua fremit ⁊ boreas : ſarmaticūqꝫ mare :
Hoc ad concilium populi venere potentes :
Et voces varias gens peregrina dedit .
Da precor in lucem rerum preconia : differ
Et nihil illud opus quod nouitate valet .