Pet pat, j nah 7 Mi y, i H" THEMA LXVII EX NOYO TEST. 615 D 1 Sο. Quamuis D. Paulus hæc verba potiſſimum de libera- Ltate& beneficentia erga pauperes, mazime vero Ecele- ſiæ miniſtros, intellexerit, ſicut ex præcedenti verſu 6.& fequenti.manifeftum eft: tamen poteft hæc breuis fen- tentiola Pauli generaliter quoque accipi, de omnium ho- minum bonis vel malis operibus, ſicut verſus ſequens o- ctauus generaliter poſitus,& plura ſecum ferre videtur. Eſt autem illa ſimilitudo de ſemente& meſſe in ſeripturis admodum vſitata. Nos itaque primum hant fimilitudinem paucis exa. Mminabimus,deinde(methodo Paulina, Rom. 1f.) exea- dem doctrinam, conſolationem atque admonitionem, Deo nos bene iuuante, percipiemus. LS Explicatis ſimilitudinis. Initio notandum eft hanc fimilitudinem ab agricolis deſumptam eſſe: ſicut& Chriſtus ab iifdem fæpe non hanc folum, fed& plures aliasconfimiles mutuatus eft, Matth. 13. Marc. 4. Luc. 8. Joh. 4. v. 3 6. 2. Primo hic de qualitate ſeminis loquitur: quod meſ- ſis reſpondeat ſementi. Si triticum ſeminat ruſticus, triti- cum metet. Si auenam ſeminat, auenam recipiet. Eandem ſpeciem enim recipit ſemper. 3. Deinde etiam de quantitate idem intelligi debet. Si parce ſeminat ruiticus, non poteſt copioſam ſperare meſ- ſem Si autem liberaliter ſeminat, copioſe metet. 4. Tertio. De agri qualitate etiam dicendum. Si femen ſparſerit ruſticus in tetram bonam, non fructum tantum bonum ſed etiam cum fœnore accipiet, ſicut ſimilitudo, Luc. S. v. S. innuit: ſi inter vepres& vrticas, vel in petra aut via dura ſeminauerit, nihil poterit ſperare. Sicut enim ſe- mentem fecit, ita etiam meſſſis erit. Hactenus ſimilitudo quæ de tertena ſeminatione ſo- nare videtur. Nunc vero ad res ſpirituales illa erit accom- modanda. Q4 4 Loci