Sic bello neſcit vinci Germania, niſu Quæ poſt collectas vires majore reſurgit. Teutonico ſævit cum Mavors orbe cruentus, GVELPHICUS AUGUSTUS cecidit, Germanus Achilles! Mars gemit,& fundit. multos Germania fletus, Rhenus& in lachrymas convertit nobilis undas; Suſpirans adfert& flens Bellona cupreſſos, Alſatiæ reſonant latè plangoribus ædes, Lugent& campi, quibus eft Brunsvigia virtus Cognita, luctiſonis, qui fletibus omnia miſcent. Aft clade hâc multum crevit Germania noſtra, AUGUSTUS moriens moriendo reftituit rem, Reddidit& Castrum viétrici morte Philippi. Verus es AUGUSTUS. Faxit Deus, ut FRIDERICI Mors quoque conjungat felici fœdere Gentes, Quo viant placidæ per amica ſilentia Paci: Monumentum fubjetifimi cultus erga juventutis Gernranice Principem fortiſlimum Johannis Joachimi Zentgravii, Philoſ. Pract. in Acad. Argentor. P. P. & Eccleſiaſt.