Laudo te. B. Hic ex amicis meis arctiori- bus quidam ſcribit rem, unde meritò e- xultemus. T. geſtio. B. Audi. Fuit Mona- chus quidã in ſylva ſansbois Chimeron vocatus. T. Nunquam audivi nomen. B. Ho/ celeberrimus eſt, ſed audi, ibi exſtru- xit minutulam caſulam, luto Sapientiæ· T. Quo fine? B. Vah ſ is conficere pote- rat lapidem noſtrum benedictum,& ſi- gillis omnia præſtabat,& per ſpecula o- mnia videbat,& herbas ac fructus medià hyeme proferebat,& cum animalibus? colloquebatur,& exiguo tempore Mun- dum univerſum divagabatur. T. Papæ B. Amplius, penetrabat montes tanquã aerem,& ad fundum maris nonnunquã deſcendebat,& in igne verſabatur,& ad aſtra uſq; ſe conferebat, utebatur hoc Mundo tanquam fuo. T. Obftupefco. B, Qnin etiam integros exercitus delere& cui veller, nocere,& cum abſentibꝰ col- loqui poterat.. T. Enecas me. B. Is jam mortuus eft. T. Qui potuit? B. Voluit,a- lioquin vixiſſet mille annos, jam verò nobis patent omnia ejus,& univerſa Ar- tis hæreditas. T. Nobisꝰ B. Nobis. T. Tum ego malè inſumſi, quicquid inſumſi. B. Vah?