xiſſet, ac ſeptem liberos(è quibus tres adhue ſuperſtites eum tribus nepotibus) ſuſcepiſſet. Poſtea maritum ſibijun- xit Samuelem Hafenrefferum, Magni noſtri Hafenreffe. ri, Theologi primatis filium non degenerem& ipfum Me- dicum Experientiſſimum, cum quo aliquandiu apud Kir- cho· Teccenſes vixit, binisqͥue liberis eundem dotavit, qui & ipſi vitales auras carpunt. Interim tamenvixit cum duo- bus his maritis omni tempore in pace& tranquillitate tan- tàʒ quanta unquam à quovis Chriſtiano ſibi exoptari pote- rit: ut quæ è pectoris ſui ſcrinio, tanquam è cella promptua- ria, omnes virtutes matronales deprompſit. Lempla ſedulitate ſumma frequentavit,& nontam in pꝓublico Sacro Sanctum Salvatoris noſtri verbum avidiſſime arripuit, quàm& intra privatos parietes, lectioni Biblio- rum, cum gemitu& lachrymis intenta, genibusque ſubni- xa, vacavit, ac ſummum Numen in vota vocavit, dulciſſi- mosque liberos ſuos ad idem faciendum ſemper inſtigavit. Quo facto& hunc fructum deportavit, ut in omni fortunã adversã patientiſſima fuerit: erga omnes quibuſcum verſa- batur, pia ac pacifica, ac præſertim ergà pauperes miſericors ac munifica,& quod palmarium eſt, ad Mortem ipfam fub- eundam paratiſſima& in Chriſto invictiſſima: quam ſum- macum patientia& fide ſincerà(poſtquamprius veròChriſti corpore& ſanguine viaticata eſſet) non tam ſuſtinuit, quàm ſuperavit. Huic iĩtaque honeſtiſſimæ Matronæ ite hodiehorã me- dià tertiã veſpertinã exſequias, vos omnes, quicunque No- ſtri eſtis, velob hoc unum, quòd nemo veſtrum, imò nemo Noſtrum omnium affirmare queat, ſibi non idem omni ho- omniq̃ue momento eſſe obeundum. Valete. Propoſitum Tubingæ, Octavo die Menſis Novembris, Anno Chriſti ſu- Pra Milleſimum, Sexcenteſimum, Trigeſimo Secundo. Cbriſtophorus Beſoldus, Pro-Rector.