metuentis ne quia priuignæ filium Agrippam: quem odionouercali in inſulam relegauerat/ reduci compererat/ eo ſummam rerum adepto/ pœnas daret. Igitur mortuū ſeu necatūmultis nouisqꝫ honoribus Senatus cenſuit honorandum.Nam præter id quod antea patrem patriæ dixerat templatamRomæ. quam per vrbes celeberrimas ei conſecrauit. cunctisvulgo iactantibus/ vtinam aut non naſceretur: aut non moreretur. alterum em̄ peſſimi incœpti. exitus præclari alterū.Nam in adipiſcendo principatu oppreſſor libertatis eſt habitus.& in gerendo ciues ſic amauit/ vt tridui frumento quondā in horreis viſo ſtatuiſſet veneno mori: ſi e prouincijs claſſes interea non venirent. quibus aduectis fœlicitati eius ſaluspatriæ eſt attributa. Imperauit annis quinquaginta& ſex.duodecim cum Antonio/ quadraginta vero& quattuor ſolus qui certe nunquam aut reipublicæ potentiam ad ſe traxiſſet: aut tamdiu ea potiretur niſi magnis naturæ& ſtudiorūbonis abundaſſet.CLAVDII TIBERII NERONIS VITA. III.CLAVDIVS Tiberius Liuiæ filius Cæſaris Octauiani priuignus. Imperauit annis. xxiiij. Iſte qui Claudius Nero dicebatur eleganter a iocularibus: Claudius biberius mero ob Vinolentiam nominatus eſt. Satis prudens in armis. ſatiſqꝫ fortunatus. Ante ſumptū imperium ſub Auguſto fuit: non immerito reipublicæ dominatus ei committeretur. inerat ei ſcientia litterarum eloquio clarior: ſed ingenio peſſimo/ truci/auaro/ inſidioſo: ſimulans ea ſe velle: quæ nollet. his quaſi infenſus: quibus conſultum cupiebat: His vero quos oderat:quaſi beniuolus apparēs. Repentinis reſponſionibus aut cōſilijs melior/ quam meditatis. Deniqꝫ delatum a patribus prīcipatum: quod quidem aſtu præfecerat: ficte abnuere: quidſinguli dicerent: aut ſentirent/ atrociter explorans: quæ res bonos peſſum dedit. Exiſtimantes em̄ ex animo eum longa oratione imperialis moleſtiæ magnitudinem declinare: cum ſententias ad eius voluntatē promūt/ incedere exitia poſtrema.Iſte Cappadocas in ꝓuintiam remoto Archelao rege eorumredegit. Getulorū latrocinia repreſſit. Marebodum SueuorūB ij