animo Et quia in magna veneracione habuit beatam virginem mariam dixit ad vir­ginem illam iam turbatam ac sibi traditam Noli turbari gaude quia ab insania et malo proposito uolo desistere propter honorem nominis tui quia vocaris maria et propter vene­racionem gloriose matris domini mei ihesu christi cuius nomine insignata es et inclinans se ad lectum obdormiuit et quasi dormi­tans Iuuencula non dormiens sed vi­gilans obdormiuit audiuit contentum angelorum per aera suauissime cantan­tes hanc autem hec est dies quam fecit dominus etc Illa stupefacta excitauit cardinalem et euigilans processionem magis ordinatam quam vnquam aliquis au­diuit vidit sibi appropinquare et binos et binos angelos flores et lilia in pauimentis sternentes post hec vir­gines diuina les introeuntes inter quas virgo virginum super omnes sicut pol inter planetas purior illa pu­rissima apparebat. Que alloquens