vt comperit manibus venūdanciū ereptam eam delphosꝑferendam curauit. ¶ Deiotaro vero regi omniafere auſpicatu gerenti ſalutaris aquile conſpectus fuit.Qua viſa abſtinuit ſe ab eius tecti vſu. quod nocte inſequenti ruina ſolo equatū eſt. Omniū eciamobſeruacio aliquo contactu religioni connexa eſt. qm̄non fortuito motu ſed diuina ꝓuidencia conſtare credit̉.Que effecit vt vrbe a gallis diſiecta. deliberantibꝰ patribus conſcriptis vt veios migrarent. an ſua menia reſtituerent forte eo tempore p̄ſidio cohortibus redeuntibus cēturio in comicio exclamaret. Signifer ſtatue ſignū. hicoptime manebimus. Ea enī voce audita/ ſenatus accipere ſe omē reſpondite veſtigioqꝫ velos tranſeūdi conſiliūomiſit. Quā paucis verbis de domicilio futuri ſummiimperij confirmata eſt condicio. credo indignū dijs exiſtimantibus ꝓſperrimis auſpicijs romanum nomen ortum/ vehientane vrbis apellacione mutari. incliteqꝫ victorie decus modo abiecte vrbis ruinis infundi. Huiꝰ tāp̄clari operis auctor camillus cum eſſet p̄catus vt ſi cuideorum nimia felicitas populi romani videret̉. eius inuidia ſuo aliquo incōmodo ſaciaret̉ ſubito lapſu deciditQuod omen ad dampnacionem qua poſtea oppreſſus ēꝑtinuiſſe viſum eſt. Merito autem de laude inter ſe victoria& pia p̄cacio ampliſſimi viri certauerint. Equeenī virtutis eſt et bona patrie auxiſſe. et mala in ſe trāſferri voluiſſe ¶ Quid illud qͦd. L. paulo conſuli euenit. quam memorabile: Cum ei ſorte eueniſſet vt bellumcum rege ꝑſe gereret. et domum e curia regreſſus. filiāſuam nomine terciam. que tū erat admodum paruulaoſculatus. triſtem animaduerteret. interrogauit. qͥd itaeo vultu eſſet: Que reſpondit ꝑſam periſſe. Deceſſeratautem catellus quē puella in delicijs habuerat nomineꝑſa. Arripuit igitur omen paulus: exqꝫ fortuito dictoquaſi certam ſpem clariſſimi triumphi animo preſumpſit.