Quia a ludis domum rediens turba elideretur. op tauerat ut frater ſuus maritimarū viriū noſtrarū pre cipua iactura reuiuiſceret. ſepiuſqꝫ conſul factꝰ infeli­ci ductu nimis magnam vrbis frequenciam. minueret poſſumus eciā ad illos breui diuerticulo tranſgredi qͦs leues ob has cauſas damnacionis incurſus abripuit. M. mudius. gn. lollius. l. ſextilius triumuri ad ī cendiū in ſacra via ortū extinguendū tardius venerāt a. tr. pl. die dicta apud populū damnati ſunt. Itē p. villius triumur nocturnus a. p. aquillio. tr. pl. accuſatꝰ populi iudicio concidit. quia vigilias negli­gencius circūierat. Admodū ſeuere note. et illud po­puli iudiciū. cum. m. enuliū portinā a. l. caſſio accu­ſatum crimine nimis ſublime extructe ville in alicienſi agro graui multa affecit. Non ſuprimenda illuſ quoqꝫ damnacio qui pueruli ſui nimio amore corruptꝰ rogatꝰ ab eo ruri ut omaſum in cenam fieri iuberet. cum bubule carnis in ꝓpinquo emende nulla facultas eſſet domito bone occiſo deſiderium eius expleuit. eoqꝫ nomine publica queſtione afflictꝰ eſt. innocēs. niſi priſco ſeculo natus eſſet. Atqꝫ ut eos quoqꝫ refe­ramus qui indiſcrimen capitis adducti. neqꝫ damnati neqꝫ abſoluti ſunt. Apud. i. popiliū lenatem preto rem quedam quod matrem fuſte percuſſam intereme­rat. cauſam dixit. de qua neutram in partem late ſen tencie ſunt. quia habunde conſtabat. eandē veneno ne­catorum liberorū. dolore commotam. quos auia filie ī fenſa ſuſtulerat. parricidum vltam parricidio. quoꝝ alterū vlcione. alterū abſolucione. dignū iudicatū eſt. Eadem heſitacione. p. quoqꝫ dolabelle pro con ſulari imperio aſiam obtinentis animus fluctuatꝰ eſt. Mater familie et ſmirnea virū et filiū interemit. cum ab his optime indolis iuuenē quē ex priore viro enixa fuerat. occiſum comperiſſet. Quam rem dolabella ad