ALEXANDREIDOSExonerant primo naues. celeriqꝫ volatuExiliunt. viridiqꝫ locant in littore caſtraDeinde vacant epulis. ac dum ſolennia tractantPocula continuant ſeræ conuiuia noctiTertia pars orbis cuius ditione teneriOlim dicta fuit: eius quoqꝫ nomen adepta eſtHec Aſia eſt. vaſto quam gurgite ſolis ab ortuTerminat occeanus.& ab auſtro extendit in arctonA Borea thanas ſimul& meotidos vndaClaudit. ab europa noſtrum determinat equorHuic ſoli: ex quo ceſſit partitio mundiCumqꝫ ſit vna trium. ſolam hāc diſcindere mundumTopographi perhibent. igitur breuiore duabusContentis ſpacio: medium non inuidet orbisHic ſitus eſt Aſia. ſed& illam mitis inumbratCęſaries nemorum. fluuiorum curſus inundatNobilium multa regionum laude ſuperbitHec diues gemmis: elephantibus India barritBis ſerit:& fruges totiens legit. inſtat ab arctoCaucaſus. irriguo paradiſus ſpirat ab ortuHec habet Aſſyrios: Medos:& Perſida: quorumPerſia nunc nomen. quam Meſopotamia finitHec Babylonis opes Caldeaqꝫ regna receptatHec Arabum terras redolentes thure SabeoIn quibus ille labor logicorum naſcitur vnaSemper auis phœnix. vicinaqꝫ cynnama myrręHinc Syriam Eufrates. illinc Armenia tangit