LIBER SECVNTVS Fudit Alexander expugnatamqꝫ ſuorum Viribus. intrauit Mide prædiuitis aulam Gordiam veteres: Sardim dixere moderni Hic Aſiam refluis vndarum in curſibus arctant Faucibus anguſtis. gemini confinia Ponti Hic ab vtroqꝫ mari diſtans ſangarius eque Littoribus tamen alterius communicat vndas Hic Iouis in templo Mide patris alta coruſcant Plauſtra. iugumqꝫ vetus Aſie fatale. ſed eius Funibus inter ſe coeuntibus: arce latenti Comploſisqꝫ iterum. ſpacioſo tempore: nemo Vel reperire caput poterat. vel ſoluere nodos Certa fides vrbis: ita diſpoſuiſſe tenacem Fatorum ſeriem: qui vincula ſolueret: illum Regno totius Aſiæ debere potiri Mouit Alexandrum ſupplendi fata cupido Attollenſqꝫ iugum: nexus diſſoluere tentat Luctatuſqꝫ breui: cum ſe contendere fruſtra Aſpicit. aſtantes ne triſte reuerberet omen Quid refert inquit proceres: qua ſcilicet arte Quoue modo tacite pateant enigmata ſortis Dixit.& arrepto nodos mucrone reſoluit Vnde vel eluſit ſortem. vel forte recluſit Hinc venit Anchyram. miſſis qui marte retundant Cappadocum gentes. quibus in ſua iura redactis Mane iter accelerat Macedo: ſpacioqꝫ diei Vnius ſtadia: rapidis quingenta peregit c iij