ALEXANDREIDOS. Cæpit. ſed nimius vrebat pectora morbus Qui tamen attollens erecto lumine vultum Ergo ait: in caſtris victum ſine marte cruentus Victor Alexandrum rapiet. iam proximus hoſtis Non medicos ſegnes: non Cretica tempora morbi Expectare ſinit: ſpolijs vlulabit ademptis Hoſtica barbaries. at rex inglorius: exul Nudus in hoſtili ſine laude iacebit harena Si tamen in medicis eſt. vt reparare ſalutem Arte ſciant medica. faueat medicina. ſciantqꝫ Me non tam vitę ſpacium: quam querere belli Non tam mortis agit me: quam dilatio martis Nam licet ager adhuc ſi ſaltem ſtare meorum Ante aciem potero. curſu fugitiua capaci Terga dabunt hoſtes. Danaqꝫ ſequentur ouantes Impetus hic regis. precepſqꝫ libido cohortes Mouerat ancipites. ne feſtinatio curę Augeret morbum. ſed enim ſpondente Philippo Qui comes a patre datus eſt. cuſtosqꝫ ſalutis Indulto ſpacio tridui. tamen anxius egre­Expectat morbiqꝫ fugam. reditumqꝫ ſalutis Hinc Pręmiſſa ducis deturbat epiſtola regem Que medicum damnat auro tēdaqꝫ ſororis Corruptum a Dario: iam tertia ſparſerat ignes Explicitum tenebris rutilos aurora per orbem Cogitur inſontis hauſturus pocula ductor De medici dubitare fide. ſed potio poſtquam