LIBER TERTIVS Nunc iaculo nunc enſe furit. nunc vero bipenni Excutiens cerebrum iaculo perfoderat HelumArctoridem gladio Dorilon viduauerat armo Fuderat Hermogenem fuſa ceruice ſecuri Hunc vbi multimoda vaſtantem cæde pelagos Intuitus ſtricto celer aduolat enſe Philotas Quaqꝫ ſuper tonum lucem vomit igne Pyropus Pertundit galeam. ſed lubrica diſcutit ictum Non impune tamen deſcendit mucro. ſiniſtram Quam ſibi forte manum: frontem prętenderat ante Amputat. ecce parat vlciſci dextra ſororem Cedibus expoſita.& cedis ſecura ſecurim Librat.& aſtanti caſum caſura minatur Ereptamqꝫ ſibi gemeret fortaſſe Philotas Ante dies animam. ſed equo pręlatus amintas Oppoſuit clypeum. quem miro tranſfidit ictu Machina terribilis. medioqꝫ vmbone recepta Retrahere ardenti qua iungitur vlna lacerto En ſe viri inſtantis a pectore ceſa receſſit Excitat interdum vires dolor: ille reciſis In bello manibus ſe corpus inutile cernens Quod potuit fecit.& equo ſe obiecit hyolle Treſqꝫ ruere ſimul: perijt perfoſſus hyollas Et ſonipes iaculis. ſed nec tibi dure neguſar Miſſilium grando. nec tanta ruina pepercit lam latet herba madens terramqꝫ cadauera celant Arma natant ſanie. replentur ſanguine valles. cij