LIBER QVARTVSSi eſſem Parmeni: oblata pecunia palmePręferretur ait: mallemqꝫ inglorius eſſeꝘ ſine diuitijs palmam cum laude mereriAt nunc ſecurus: ſub paupertatis amictuRegnat alexander. regem me glorior eſſeNon mercatorem fortunę venditor: abſitNil venale mihi eſt: ſi reddendos fore conſtatGratius hoc gratis reddi. donoqꝫ remittiCenſeo qͣꝫ cenſu. pręcium ſi dona ſequaturGratia non ſequitur. nec habent commertia gratesHęc vbi dicta ſuper reſponſo conſulis introLegatos iubet admitti: Darioqꝫ referreQuod clementer ait feci quodqꝫ indole dignumNaturę tribuiſſe vicem non eius honoriMe ſcierit. me fœmi neum non ſentiet hoſtemAgmen. Alexandrum tuto contemnere poſſuntSoli contemti. non infero talibus armaQui nequeunt armis vti. quibus arma negauitNaturę pigra mollicies. armatus oportetSit quemcunqꝫ odijs aut ira fecero dignumQuod ſi forte bone fidei inuigilaret vt a meExpeteret pacem totoqꝫ recederet orbeAmbigerem fortaſſis an id concedere vellemCunqꝫ meos modo pollicitis ad proditionemSolicitet Darius. modo munere palpet amicosVt mea fatali maturent fata venenoPerſequar ad mortem. nec enim mihi iuſtus vt hoſtis