LIBER QVARTVS Conſonat: hos inter Poliarchon nocte ferendum Aſſerit:& poſitum grays in nocte triumphum Hunc rex intuitus: neqꝫ enim iam Parmenionem Suſtinet arguere:& tumidis offendere dictis Quem modo conſultum: ſatyra percuſſerat acri Hic latronis ait mos eſt:& ſollertia furum Quem modo ſuggeritis: quorum ſpes vnica voti Summa nocere dolis:& fallere fraude latenti Gloria noſtra dolo: militat vt nihil obſtet Quod mihi candorem fame caligine labis Obſcurare queat: iam non anguſtia ſaltus Et cilicum fauces. Darij ve abſentia ſegnis Nec furtiua placent timide ſuffragia noctis Aggrediar de luce viros. victoria quam nos Molimur gladijs aut nulla ſit. aut ſit honeſta Malo peniteat fortunę:& ſortis iniquę Regem. quam pudeat patri de nocte triumphi Vincere non tanti eſt. vt me feciſſe doloſe Poſteritas legat& muniat verſutia famam Quin ne fallantur: ne comperiantur ab hoſte Perſarum vigiles:& in armis ſtare cateruas Compertum eſt: igitur veſtijt impendite curam Corporibus ſomnoqꝫ operi reparate diurno Vicine memores motus inſtare diei Quę nobis medium peſſundare debeat orbem Hiſqꝫ peroratis. redit ad tentoria miles Econtra Darius Perſas haud ſegnius armat