LIBER QVINTVS Proditione cadet: celer ergo per arma per hoſtes Aſſis:& varia populanti cede pelagos Impiger occurrens Mazeo: quippe rapinis Et macedum ſpolijs inhiat: laxatqꝫ ſolutos Compedibus Perſas: rurſum verſa vice vinclis Mancipat argiuos: nec enim tot ſufficit vltra Milia Parmenio paucis inceſſeretur mis Dixit.& imbrifero Bellona citatior auſtro Fertur.& ad dextrum pertranſit ſtridula cornu Induiturqꝫ genas. horrendaqꝫ palladis arma Gorgonis anguicomes prętendens egide vultus Commemorantqꝫ dei breuiter mandata receſſit Infecitqꝫ diem ferali nube recedens Excutitur ſaltu macedo. profugamqꝫ ſequutus Voce deam: quocunqꝫ venis dea cardine vanum Spernimus omen ait. non me diuellet ab armis Et curru Darij: licet impiger ales ab alto Miſſus Athlantiades verax mihi nuncius ipſe Afferat a Perſis raptas cum matre ſorores Ex Dario pendet noſtri ſpes vnica voti Quem ſi perdidero parui mihi cętera parui Perdita momenti: ſolum ſi vicero ſolus Perdita reſtituet. non eſt mihi perdere tanti Quod recipi poterit: vt non& vincere malim Sed neqꝫ ſi turris Darium ſeptemplice muro Includat licet ardenti circum fluus vnda Sulphureis acheron defendat mœnia ripis