ALEXANDREIDOS Conſilio regis: ad gręca reuertitur amens Agmina pro recto victiqꝫ vigore: fideqꝫ Cuncta pati promptus: Beſſus patricida pelaſge Ignarus lingue: tanti tamen ipſe furoris Conſcius. occultum capit ex interprete verbum Iamqꝫ peremiſſet Darium: niſi crederet eſſe Tutius. vt viuo pelleo traderet hoſtem Hoc potiore modo: credebat cedis amica Concio victoris ſibi conciliare fauorem Diſtulit ergo nephas in ydonea tempora noctis Noctis quando ſolent patrari turpia. noctis Quando impune placent: quę ſunt in luce pudori Cum timor eſt audax: frons eſt ignara pudoris Tum Dario Beſſus grates agere& venerari Ficta mente ſtudet: vt perfida verba doloſi Vitaſſet lepido:& pulchro ſermone quiritis Qui dum exſpectat opes: macedum placare tyrannū Hac regis ceruice parat: funeſta daturus Munera. nec mirum eſt venalia conſtat habere Omnia venalem:& ductum mercede quiritem Vir ſine pignoribus: lare: coniuge: pauper& exul Emptorum precijs: vt circum fertur harundo Annuit arſamides: certus tamen omnia vera Deferri a grais: ſed eo iam venerat. vt res Eque dura foret.& plena pauoris& expers Non parere ſuis:& eis ſe credere nolle Quam falli.& gladijs caput obiectare ſuorum.