ALEXANDREIDOSConſilium miſeri vitamqꝫ trahentis in arctoEt tamen hęc ſecum. quos me pater impie diuumDetrahis in caſus; quo me paratalea fatiPerdere delicto. ſuperi quo crimine tantasPromerui pœnas? cui nec locus inter amicosEt notos ſupereſt: nec enim ſecurus: apud quosDebueram dominus tutam deponere vitamSed ſitit hanc animam: manifeſto ſenior hoſteInqꝫ ſenis iugulum parat arma domeſticus hoſtisSi fuit indignum tanto dyademate cingiTotiusqꝫ aſye Darium ditione potiriSi male ſubiectos rexit: ſi iura tyrannusPublica vel patrias tentauit ſoluere legesSi ciues armis: populumqꝫ tyrannide preſſitSi cum iudicio reſideret cenſor iniquusAuertit ſurdas: a cauſa pauperis: auresSi partem iniuſtam corruptus munere: fouitSi mihi perſuaſit funeſta pecunia iuſtumVendere iudicium: ſi fundum triſtis auitumEt patrias vites: per me ſibi fleuit ademptasFilius exheres. ſi iura fideſqꝫ peroſusIn ſtadio mundi: non munda mente cucurriIam mortem merui. fati nec deprecor horamIam ſatis eſt ſuperi/ veſtro quod munere vixiCrudeſcant furię Beſſi: deſeuiat in meNarbazones. gelidoqꝫ ſenis perfuſa cruoreTota domus iuſtas compeſcat numinis iras