ALEXANDREIDOS Inde eſt: quod regni flammatus amore ſatelles. Non reuerens homines: non curans numina Beſſus Et patris& domini fatalia fila reſoluit. Te tamen o Dari: ſi quę modo ſcribimus olim Sunt habitura fidem: Pompeio francia iuſte Laudibus equabit. viuet cum vate ſuperſtes Gloria defuncti nullum moritura per euum Magnus vt accepit Darium expiraſſe citatum Turbidus accelerat greſſum: inuentumqꝫ cadauer Perfudit lachrimis:& compluit vbere fletu Sedit comploſis manibus: poſitoqꝫ rigore Principis effuſum gemuit: doluitqꝫ iacentem Quem ſtantem vt caderet totiens incuſſerat ante Ergo vbi purpureo lachrimas ſiccauit amictu Purgauitqꝫ genas: miſeris mortalibus inquit Hoc ſolum releuamen in eſt: quod gloria mortem Neſcit.& occaſum non ſentit fama ſuperſtes Si iuſte meritis reſpondet gloria fame Nulla tuos actus poterit delere vetuſtas Nec te poſteritas rex Perſidis inclite Dari Oblinet: aut veterum corrodet ſerra dierum Clareſces titulis: totoqꝫ legeris in orbe Auſus Alexandro: macedumqꝫ reſiſtere fatis Si mihi te viuum ſeruaſſent omine fauſto Fata iugo macedum leuius nihil eſſe probares Vno rege minor tantum: magnoqꝫ ſecundus Iura dares alijs. in regni parte receptus