ALEXANDREIDOS Proh pudor. ęternum nati ſeruire clyentes Per ſcelus extremum parta ditione cruertas Extendunt ad ſceptra manus. ſed ſicut in ęgris. Omnia corporibus medici uocitura reciduntꝭ Sic nihil a tergo quod diſcedentibus obſtet Eſſe relinquendum. reſecandumqꝫ arbitror eſſe Quicquid obeſſe poteſt regno poſt terga relicto Parua ſolet magnis cauſam pręſtare ruinis Cum neglecta fuit modice ſcintilla fauille Tutior vt maneas hoſtis nihil eſt quod ab hoſte Deſpicias tuto: ſit quem neglexeris ille Fortior hoc ipſo multoqꝫ valentior hoſtis Vicimus idcirco Darium vt Beſſo patricide Cederet imperium. procul hunc arcere pudorem Terrarum domini: breuis eſt labor& via nobis Quadriduum ſupereſt iter: vt diuortia mortis Querere nulla queat Beſſus patricida: tot amnes Tot iuga tranſiſtis: tot proculcaſtis hyatus Horrendoſqꝫ lacus. tot ſaxa: tot inuia vobis Peruia feciſtis: non vos mare diuidat ęſtu Fluctiuago: ſed prona iacent& plena triumpho Omnia vicina eſt:& in ipſo limite palma Vincendi reſtant pauci: memoranda per euum Gloria. cum ſeruos noſtro mediante labore Audierit domino penas ſoluiſſe perempto Credula poſteritas. dignus labor hercule nullum Quem patris occiſi condemnat opinio noſtras