ALEXANDREIDOS Paupertas: totius opes exercitus orbis Et predam vehit ille tuus: nos pauca trahentes Vnde magis celeres parili leuitate fugamus Et fugimus: cum vero Scitias procul eſſe remotas A te credideris intra tua caſtra videbis Cunqꝫ capi faciles captos ve putaueris hoſtes Elapſi fugient: rapido velocius Euro Nulla Scitas inopes opulentia/ nulla cupido Allicit: hoc hominum genus opida ſpernit& vrbes Et deſerta colit: humani neſcia cultus Proinde manu preſſa: digitiſqꝫ tenere recuruis Fortunam memor eſto tuam: quia lubrica ſemper Et leuis eſt. nunquam poteſt inuita teneri Conſilium ergo ſalubre ſequens quod tēporis offert Gratia preſentis: dum proſpera luditur a te Alea: dum celeris fortunę munera nondum Accuſas: impone modum fœlicibus armis Ne rota forte tuos euertat verſa labores Noſtri fortunam pedibus dixere carentem Pennataſqꝫ manus:& habentem brachia pingunt Ergo manus ſi forte tibi porrexerit: alas Corripe: ne rapidis quando volet: aduolet alis. Deniqꝫ ſi deus es/ mortalibus eſſe benignus Et dare quę tua ſunt: non quę ſua demere debes Si ſimilis nobis homo: te debes reminiſci Semper id eſſe quod es: ſtultumqꝫ eſt horū reminiſci Ex quibus ipſe tui es oblitus: habebis amicos