ALEXANDREIDOS In medium ſpargens facta ſtatione cupita De facili poterat naues euertere ripa. Fluminis in medio: terrę radicitus herenis Inſula multa fuit quo vecta natantibus vlnis Arma ferens ibat ab vtraqꝫ cohorte iuuentus Expertura ſuas paruo certamine vires Exercebat enim modice diſcrimine ſortis Qui grauis inſtabat ſummi pręludia caſus In caſtris macedum res non indigna relatu Corporibus ſimiles. animiſqꝫ fuere Nichanor Et Symachus: quos vna dies: ſi creditur vna Ediderat terris: par militie labor: ambos Parqꝫ ligabat amor: belli diſcrimen inibant In lucro damnoqꝫ pares: ſi ſaxa rotare Tormento iuſſi: ſi claudere menibus hoſtem Frangere ſi muros: iunctis vmbonibus ibant Si frumentatum miſſi: ſi cingere foſſis Obſeſſos: hoſtem noctu ſi fallere: ſiue Excubijs operam dare: ſi explorare latentes Vallibus inſidias: quecunqꝫ pericula: bellum Obieciſſet eis: dubie mollimina ſortis Corporis atqꝫ animi: ſocia paritate ferebant Horum ergo animos virides animante iuuenta Neſcio quid magnum: conceptum pectore tandem Effutire parant primuſqꝫ: vides ne Nichanor Acer ait Symachus: quam fluminis obice parui Hęreat:& nutet inuicti gloria regis