ALEXANDREIDOS Quos longo genuit erectos gręcia luctus Soli reſtabant animo non ſanguine fratres Graiugene: vitę ſocij: mortiſqꝫ futurę Quos vbi telorum preſſit circum fluus ymber Mentibus attonitis heſere: quid eſſet agendum Nam neqꝫ tela viris: neqꝫ lancea quippe minutim Vtraqꝫ fracta iacent: igitur quę ſola ſuper ſunt Arma mouent gladios: raptimqꝫ feruntur in hoſtes Sed reprimunt greſſus: teneris herentia membris Spicula: nec martis opus exercere dabatur Cominus. ergo viri quia iam ſuprema minari Fata vident: orant: vt premoriatur vterqꝫ Occumbatqꝫ prior: ſocioqꝫ ſuperſtite: cuius Cernere funus erat lęto crudelius omni Obijciunt igitur ſibi ſe: certantqꝫ viciſſim Alterius differre necem: dum ſe obijcit alter Dum tamen hic illum: dumqꝫ illum protegit ille Ecce gyganteis abies excuſſa lacertis Aduolat.& medijs conatibus arctat vtrumqꝫ Affigitqꝫ ſolo. ſic indiuiſa iuuentus Cuſpide nexa iacet. ſed nec diuturnus in ipſa Morte reſedit amor. amplexus inter& inter Oſcula deſcendit. morienſqꝫ ſua: ſocijqꝫ Morte perit duplici: reſoluto corpore tandem Tendit ad Elyſios auguſto tramite campos Erexit Pori victoria viſa ſuorum Indomitum pectus. nec deſperare coegit