LIBER NONVS Hoſtibus obiecit peditem. magnoqꝫ ſequenti Qui ratus extinctum ſpoliare nobile corpus Imperat. at morſu ſpoliantes cepit auaro Attentare elephas. rurſuſqꝫ imponere dorſo Seminecem: donec multis turgentia telis Interius pepulere foras vitalia vitam At rex vt Porum quem iam credebat auernis Immixtum populis erecto lumine vidit Attollentem oculos: odium clementia vicit Et quę Pore tuos inquit dementia ſenſus Ebria peruertit. vt cum tibi nota mearum Rerum fama foret: cur tanto perdite faſtu Auderes mihi collatis occurrere ſignis. At Porus quia queris ait: reſpondeo tanta Libertate tibi: quantam mihi magne dediſti Querendo prius. ante malum certaminis huius Nemo erat in terris quem poſſe reſiſtere quem ve Cenſerem mihi marte parem vel mente: meamqꝫ Vim noram& meritum: nondum tua fata tuaſqꝫ Expertus vires: ſed quam me fortior eſſes Euentus belli docuit: tibi vero ſecundus Non minimum videor felix mihi: nec tamen iſto Attollas animum caſu quia viceris ipſe Exemplum tibi ſum: qui cum fortiſſimus eſſem Fortius inueni: ne dixeris eſſe beatum Qui quo creſcat habet: niſi quo decreſcere poſſit Non habeat: ſatius eſt aſcendere quam poſt.