LIBER DECIMVS Cuſpide venator plangit: fuſoqꝫ per herbam Immoritur ſitiens: nec adhuc ſatiata cruore Iam ſibi fatales Pelleus proh pudor arces Agmine quadrato ſtipatus inibat.& ecce Obuia mirifico ſplendebat turba paratu Occurrunt proceres quibus vt comitantibus vrbem Arduus intrauit: ſumpſitqꝫ inſignia regni Legatos iubet admitti: poſitumqꝫ monarcha Aſcendens ſolium victo ſibi victor ab orbe Munera miſſa capit: clypeum quem gallia gemmiMiſerat intextum galeam Cartago Pyropo Deſuper ardentem. viſumqꝫ ſitire cruorem Teutonicus gladium: ſpumantem Hyſpania labris Cornipedem vario diſtinctum membra colore Aureaqꝫ attritis mandentem frena lupacis Tortilis argento digitis intexta Cycopum Traditur a Siculo veniens lorica tyranno His tamen acceptis: quot mundi regna: tot illi Tradita deſignant regum dyademata regem Hic varie gentis cultus: hic plurima miris Purpura texta modis. hic quicquid vbiqꝫ repertum Quod mentem alliciat: quod delectare tuendo Mortales oculos poſſit. genus omne metalli Et lapidum ſplendor. his vt breuius loquar: orbis Adduntur totius opes. quibus ille receptis Gratia dijs inquit quorum mihi parta fauore Regna triumphante: quas nondum vidimus vrbes tij