LIBER DECIMVS Flexit iter pronus. hebetiqꝫ relanguit ore Tunc demum licet inuitus quia fata morari Non poterant: tytan nabatheis extulit vndis Armatum radijs caput:& niſi prouida fati Obſtaret ſeries: toto conamine currus Velle minabatur flexo temone reuerti Siſte gradum venerande parens& lucis& ignis Siſte gradum: niſi luciferum conuerteris orbem Extinguet macedum tua phebe lucerna lucernam Sed iam magnanimi fatalis venerat hora. Rectoris menſura caput: nec fata ſinebant Differri ſcelus vlterius mundiqꝫ ruinam Eois redolens fulgebat odoribus aula Qua populus procerumqꝫ ſacer conuenerat ordo Cum quibus vt fando pars eſt conſumpta diePlurima. tunc demum cum donarentur opimis A duce muneribus ditari: vina miniſtris Circum ferre iubet:& qui ſecurus ab hoſte In bella totiens hoſtilia fuderat armaEt pater& dominus cadit:& perit inter amicos Diriguit totum ſubita torpedine corpus Vixqꝫ ſui compos: demiſſo poplite lecto Redditur. extemplo ferali tota tumultū Regia diſcutitur: nec dum proferre dolorem In medium audebant: quia fortunę medicinam Affore credebant: quę ſemper adeſſe ruenti Quoſlibet in caſus conſueuerat: ergo vbi venas t iiij