potentiam. Sed beatiſſime virgini inconueniens fuit ineſſe actum peccandi ergo potentiaꝫ. Item inter non poſſepeccare ⁊ non poſſe mereri medium eſt non poſſe peccareet poſſe mereri. ſed pͥmum pertinet ad ſtatum comprehēſorum ſimpliciter. ſecundum ad ſtatum viatorum ſimpliciter ergo medium pertinet ad ſtatuꝫ medium. ſed ille eſtglorioſe virginis que fuit ſimpliciter viatrix ⁊ ſecundumquid comprehendens ergo ipſa non habuit potentiaꝫ peccandi. Quod dicimus eſſe verum diſtinguendo tamen ꝙnon poſſe peccare quatuor modis dicitur. Non poſſe peccare per ſe ſequitur naturam inuertibilem ⁊ hoc modo dicitur deus trinitas non poſſe peccare. Secundo modo dicitur non poſſe peccare quod habet coniunctōnem vel cōuerſionem ad naturam inuertibilem per medium quod ēde ſui natura inſeparabile vt eſt habitus glorie et hoc modo dicuntur ſancti ⁊ ſancti angeli nō poſſe peccare. Tertio modo dicitur non poſſe peccare quod habꝫ coniunctōnem ad naturam inuertibilem per medium quod ſecundūſui naturam ⁊ in ſe quidem eſt ſeparabile ſed tamen nō eſtſeparatum defendendo ſe ſemper a contrario reſiſtente repugnante vel impediente licet non ſumme et propter hocquo ad quid aliquando ſeparabile cum in hijs ſine quibꝰad vitam non peruenitur ſemper inſeparabile vt dicit gregorius ſuper Iob. Et hoc modo ſancti patres non potuerunt peccare. Quarto modo dicitur non poſſe peccare qd̓habet coniunctōnem ad naturam inuertibilem per medium quod ſecundum ſui naturam ⁊ in ſe quidem eſt ſeparabile vt dictum eſt. ſed tamen omnino non eſt ſeparatumab aliquo contrario repugnante vel reſiſtente vel impediente. Et preterea in ſuo ſummo vitali ſubiecto eſt inſeparabile vt eſt plenitudo gratie in glorioſa virgine. Et hocmodo dicitur beatiſſima virgo non poſſe peccare. Omnesigitur auctoritates et rationes que videntur probare ꝙpotuerit loquuntur de potentia ſecundum ꝙ opponuntur