que in ſarracenos. in iudeos. in latrones. in hereticos nūquam fuit attemptata. ſecure non poſſumus eccleſias adire. non poſſumus egros ſubditoſqꝫ tuto viſitare. Sed neqꝫ in ipſis manſionū noſtrarū penetralibus tuti aut ſecuri eſſe poſſumus. Conſule pater filijs adiuua pontifex. Clerū: miſerere tibi ſubdite deuoteqꝫ Alemanie quā felicis recordationis Nicholaus huius nominis Quartus/ alā eccleſie magnam appellabat: Deſtructo enim ſacerdotio qͥd glorie. quid honeſti. quid ſpei in vniuerſa noſtra nacione reliquum eſſe valebit? Hoc in bohemorum regno cū merore ⁊ luctu liquido videre licet. Tu quoqꝫ. O Maximiliane Glorioſiſſime Uictorioſiſſimeqꝫ Regū/ imitare veſtigia maiorum nobiliſſime domus Auſtrie. qui ſemꝑ clementiſſimi/ iuſtiſſimiqꝫ fuere. ſequere veſtigia parentū tuo rum Friderici ⁊ Leonore. quorū vterqꝫ. Romanos ponti fices coluit. eccleſiam honorauit Clerūqꝫ magnopere dile xit. Memento nullam laudis victimam nullumqꝫ altaris ſacrificium(quo nihil deo gracius) vnquam celebrari. in qͦ non ſingularem pro tua ſalute memoriam faciant ſacerdotes. Memento precamur dum apud. Cymbros et Flammyngos in horrendā ⁊ iniuſtiſſimam captiuitatem incidiſ ſes. Innocencium Octauū Summū pontificem ſuis cen ſuris. omnemqꝫ Clerū ſua interceſſione/ ſuo ſacrificio/ ſuis ſermonibus/ pro tua liberatione. fideliter ſollicitos fuiſſe Ne ſinas obſecramus cenobia/ templa/ metropolitanas Cathedrales et Collegiatas eccleſias. a tuis p̄deceſſoribꝰ fundatas extructas/ magnificeqꝫ dotatas ſub tuo regno di ripi/ labefactari/ ſpoliari ne ſinas xp̄i miniſtros a flagicioſiſſimis viris diuciꝰ ꝑ inſidias obſeruari/ capi/ ligari igno minioſiſſimiſqꝫ tormētoꝝ generibꝰ affligi Uos qͦꝫ Precla riſſimi Germanie pͥncipes: voſqꝫ laudatiſſimi ꝓceres: per ſanguinis vr̄i nobilitatē efflagitamꝰ: ne vllo pacto ab honeſtatis. ſacerdotūqꝫ defenſionis officio flectamini. ⁊ ſi qͥd ab aſſentatoribꝰ veſtris. noſtris aūt emulis honeſtū ⁊ rectū īmo deū ip̄m minime curantibꝰ aduerſus nos ꝑſuaſi eſtis.
zum Hauptmenü