Neſtoris Dionyſii Nouarienſis ordinis Minorum de obſeruantia ad illuſtriſſimum principem Lodouicum Sphortiam/ ī opus eius excellentiæ dicatum uerſus incipit. Anguiger hunc princeps tu qui auxiliaribus armis. Tutor ades domino Mutinæ Lodouice/ libellum Accipe: quem tota tibi Neſtor mente dicaui Strenuus ut bellis./ ſic donis teſte MinerueIngenioqꝫ ualens/ quando. tibi quid uacat ociHunc legito: hoc curas poſt ardua geſta leuato: Ardua geſta loquor: quis toto partus in orbe Semper honos nomenqꝫ tuum/ laudeſqꝫ manebunt. Rebus nempe ſuis ſocium petit Itala tellus: Imprimis Xyſtus diuus ſummuſqꝫ ſacerdos: Te quoqꝫ Partenopes rex Hetruſcuſqꝫ ſenatus Dux Mutinæqꝫ ſocer: fluiiqꝫ Bononia Rheni. Gaudet& ipſa tibi iuncta eſſe gabaudia:& urbis Inclytus ipſe nouæ princeps& claſſe ſuperba Metropolis Ligurum: Promptum teqꝫ excit in arma Pro ſocero inuicti magnum qui nomen adeptus Herculis inuiſos te præſide conteret auſus Hoſtis:& Italiæ dabis aurea tempora pacis. Si quibus Auſonius fama immortalis auorum eſt Principibus/ parti ſi ſunt uirtute triumphiAnte alios leget ipſa tuos hæc/ poſteraqꝫ ætas. Ipſe canet pugnas uates:& fortia dicet Prælia: teqꝫ tuaſqꝫ ſonabit carmine palmas. Perge igitur: ſuperoſqꝫ habeas ad uota ſecundos. li tibi dent gazas Arabum: dent Neſtoris annos: Fortunam Auguſti/& ſceptra imperioſa monarchæ. Armataſqꝫ meo hoc firmes ſermone cateruas. Hectorei ſocii mecum durate ſub armis. Sacra etenim(ſi fas tamen eſt) per numina iuroStamina ſi geminos lacheſis mihi nerit in annos Imperitanti/ hoſtes cogam ſtricto enſe ſubactos Lingere humum coram:& ſæua præ ſtrage dare hærbas Tunc omnis ſpolis/ tunc& fulgentibus armisElectis pariter& equis opibuſqꝫ ſuperbis Donabo: ac magno(durate age) ſemper honoreHinc bellis/ picta inde iocis/ fuluiſqꝫ micanti ¶ Dona ubi penſa) tholis mecum dignabor in aula. Iamqꝫ uale: ſtudioqꝫ uacet mens alta ſalubri: Aſpireſqꝫ tuo princeps clariſſime uatiFra trum apud Excelſum precibus ſeruande meorum.