Sicilia in ripis Achatis fluminis dedit primum: ī aliis deinde locis etiā cōper tum. Quin& pyrrum/ qui cum Romanis bella geſſit/ ut lapidem in annulo habuiſſe ſcribit/ detinentem artificioſas/ ſed naturales nouem muſarum effigies:& Apollinē ipſum cum lyra/ ita diſcurētibus maculis/ ut muſis quo qꝫ ſingulis ſua redderentur inſigna. Achates/ tertiæ/&primæ eſt declinatio­nis/ dicente Virgilio libro æneidos primo. Iam ualidam Ilionei nauem/ iam fortis Achatæ. Acolythus cum c exili/& y græco/& th aſpirato ſcribitur: autē cum chaſpi rato/&t exili/ hac uidelicet ſcriptura acholytus/ ut ſcribendū præcipit Gaſ­parinus. Et ab ἀκολουθῶ quod eſt ſequor/ deducitur: quaſi obſequēs/ uel mi niſtrans/ acolythus dicatur. Acis cum c exili ſcribitur/& i latino:& facit in genitiuō Acis uel Acidis. Filius fuit Fauni: cuius meminit Ouidius libro metamorphoſeos. xiii. Acin amas: præferſqꝫ meis amplexibus Acim. hic teſte Ouidio libro præfato/ in fontem ſui nominis conuerſus eſt: quem hærboſum idem Ouidius oſtendit/ quom ait libro. iiii. Faſtorum.& ripas hærbifer Aci tuas: eſt autem hic fluuius in Sici lia. Acidia eadem ſcriptura/ græcum uocabulum eſt:& apud nos tædium/ mo leſtias/ curas indicat. Acidalia c exili/& ī latino ſcribitur:& Venus uocatur. Acidalius eadē ſcrip tura/ fons eſt in Orchomeno Boœtiæ ciuitate/ Veneri ipſi& gratiis ſacer. Agonia/ a noſtris ludi dicunt̉ quos(ut aitOuidiuslibro faſtorum pͥmo) Et pri us antiquus dicebat agonia ſermo. hæc& agonalia horum agonalium/ uel a gonaliorū/ appellantur. hæc agonia fœminini generis timorē ſignificat. Vn de in euangelio Lucæ capitulo. xxii. legitur. Et factus ī agōia/ ꝓlyxius orabat Agonia item/ apud antiquos hoſtia uocabatur/ ut ſcribit Pompeius. Agoni­us teſte Feſto/ dicebatur dies/ quo rex hoſtiam īmolabat. Agonius item/ deus eſſe putabatur: qui præſideret rebus agendis/ ut idem Feſtus atteſtatur. Agon huius agonis/ locus eſt certaminis/ ut idem teſtis eſt Pompeius: quin& pro ip ſo certamine nonnunꝗͣ ponitur: ut in compluribus matyrum legendis inue­nies: quod& agoniſma dicitur. Vnde in legenda ſanti Anaſtaſii habetur. Suū agoniſma gratanter ſuſcepit. Agoniſta communis generis eſt:& is dicitur/ in agone contendit. Agonotheta cum th aſpirato in penultima/& exili in ultima ſyllaba ſcribitur: nec ab ago agis deducitur/ ut Vgutio ſomniauit Sed compoſita dictio eſt/ ex ἀγῶνοσ ideſt certaminis& θετησ diſpoſitor:& dici pōt munerarius. Et cor ripit penultimam ſyllabam. Agonizo neutrale uerbum eſt: quin& deponens agonizor protulit Hierony­mus/ quom dixit in eccleſiaſtico capitulo quarto. Pro iuſtitia agonizare/ pro anima tua: ideſt dimica/ decertaa contende. Albor/& hoc album/ albicies albedo/ albitudo(quod Plautus protulit ī trinū) in uno ſignificato accipi poſſunt. Albus tabula erat gypſata: ī qua iudices no tari ſolebant:& prætorum iura aſcribi. Et format diminutiue albiolus penul­tima correpta ſyllaba. Iuuenalis ſatyra. vii. Cuius& albiolos& lænam pignerat Atreus. Alba urbs eſt in Latio: a qua fit Albanus: ut eſt apud Virgilium. Albaniqꝫ patres. Alia eodem nomine eſt ad lacum Fucinum: a qua Albenſes appellati ſunt teſte Varrone libro primo de analogia. Eſt& alia eiuſdem no minis in Hiſpania Vardulorum mediterranea teſte Ptolemæo. Alba item ca­miſia ſacerdotalis uocatur. Albis fluuius eſt Germaniæ/ ut ſcribit Ptolemeus: cuius meminit Lucanus libro ſecundo dicens Fundat ab extremo flauos aquilone Sueuos Albis:& īdomitum Rheni caput omnibus hoſtes. Albula fluuius ē: qui alias Tyberis uel Thybris uocatur/ dicente Ouidio libro faſtorum ſecundo. Albula quem Tyberim merſus Tyberinus in undis Reddidit Hybernis forte tumebat aquis. Virgilius. Virgilius Gaſparinus Ouidius Ouidius Ouidius Pompeius Feſtus Feſtus Pompeius Vgutio Hierōymus Plautus Iuuenalis Virgilius Varro Ptolemæus Ptolemæue Lucanus Ouidius Virgilius Acoſpihus Acis Acidia Acidalis Acidalius Agonia Agonius Agon Agoniſſma Agoniſta Agonothe ta Agonizo Agonizor Aibor Album Albicies Albedo Albitudo Albus Albiolus Alba Albani Albenſes Albis Albula Albulæ Albion Aluion Albanus.