teſte Ptolemæo. Cuba lingua Sabinorum/ lectica uocatur: a qua/ ſit per dimi nutionem cubiculum/ auctore Pompeo: quod Laurentius libro elegantiarū improbat: cum: ī cubiculo cuba locata ſit. Verum(ut puto) melius Varro ſen­ſit/ quom in libris de lingua latina/ ait. A cubatione cubiculum eſt: a ſeſſione ſediculum non eſt: qui& a nonnullis maſculino genere cubiculus dicitur. eſt etiam Cuba urbs Indiæ/ teſte Ptolemæo. Cybus cum y græco­ tam quartæ/ ꝗͣ ſecundæ declinatiōis eſt/ teſte Priſciano. Nec a capio capis deducitur/ ut Vgu tio/& Catholicon/ ſomniarunt: ſed a κύβισισ quæ eſt pera eo pera Cybū feramus/ ut ſcribit Feſtus. Cybarium etiam pro cybo nonnunꝗͣ ponitur. Cy borium/ genus eſt pomorum Alexendrinorum. Horatius. Obliuioſo leuia Maſſico cyboria. Vbi Acron ait. Cyboria/ Alexandrina po ma: quæ habent ſimilia colocaſiis folia/ in quorum ſimilitudinem facta po­cula eodem nomine appellantur: aut certe pro cybis poſuit/ tanꝗͣ cybum po culis compenſaret. hæc ille. Cybus item eadem ſcriptura/ teſſella quadrata­hoc eſt taxillus uocatur: quem nōnulli y græcum in u noſtrum mutātes cubū dicunt. Cybium cum y græco ideo dictum ē/ teſte Feſto/ quia eius mediū aeq̄ patet in oēs ꝑtes: quod genus(ut ait) a geometris κυβοσ appellatur. Cybius eadem ſcriptura/ genus e piſcis teſte Pompeo: ex quo cybium edulii genus di ctum eſt: quod(ut ſcribit Plinius) ex pelamyde conciſa/ ouis/& ruta cōficitur. Quare pellamydem cybium uocatā puto/ dicente etiam Martiale. Diuiſis cymbium latebit ouis. Cymbium cum y græco/ genus eſt poculi inſi­militudinem cymbæ nauiculæ: de quo Virgilius libro æneidos tertio. Inferimus tepido ſpumantia cymbia lacte. Vnde& a cymba ductū eſt/ teſte ī ſaturnalibus Macrobio. Alii autem(ut refert Eratoſthenes) a ciſſimbio dictū putant ſyncopam. Eſt autem ciſſimbium ligneum poculum ex hedera ciſ­ſo. Sed tunc cum i latino ſcribi cimbium oportet. Chimæra cum chaſpirato& i latino& æ diphthongo ſcribitur. Mons eſt in Lycia/ teſte Seruio ſuper librū ſextum æneidos qui flamam ad modum Aet­ in Sicilia eructare uidetur. Quod utiqꝫ cauſam dedit fabulæ/ quæ illū di­xit monſtrum eſſe chimæræ. hanc deſignans Heſiodus in theogonia/ tria ha bere capita deſcripſit: unum leōis: aliud ipſius chimæræ: alud dracōis. Quod ēt cōfirmauit Lucretius quom libro quinto dixit. prima leo/ poſtrema dra­co: media ipſa chimæra. Et Ouidius metamorphoſeos. vi. inquit. Quoqꝫ chimera iugo/ mediis in partibus hircum Pectus& ora leæ: caudam ſerpentis habebat. Addit Heſiodus illam ſingu la capita ignem efflare: quod& tetigit Virgilius li. æneidos. vi. dicens. Flamiſqꝫ armata chimæra. chimerinos chaſpirato& i latino utrobiqꝫ­ abſ qꝫ æ diphthongo in ſecunda ſylaba unus eſt cæli circulus: qui capricornum contingit: in quo cum ſol eſt/ dies habemus breuiſſimos:& hyemalis īterpre tatur. Martialis. Si daret autumnus mihi nomen/ oporinos eſſem: Horrida ſi brumæ ſydera chimerinos. Cimmerium cum c exili& ī latino/& duplicato m urbs eſt mediteranea Tauricæ cherſoneſi/ teſte Ptolemeo:& eo dem nomine promontorium Sarmatiæ/ ut idem Ptolemæus oſtendit. Cim­merii eadem ſcriptura/ protuli ſcribūtur ab Herodoto libro hiſtoriarū quar to/ in Aſia Amazonibus proximi: quos olim inundans oceanus fugauit. Qui cum Romanorum fines inuaderent/& magna clade Romanos primum affe ciſſent/ tandem incredibili cæde/ a Mario in Italia campo in Raudio deleti ſunt/ teſtibus Plinio de uiris illuſtribus& Floro libro hiſtoriarū tertio. Hi po puli etiam Cimbri uocati ſunt. ut ſcribit Diodorus. Alii eodem noīe Cimbri­populi quidam ſunt Germanorum: qui alias Flamingi appellantur. Cimbri item/ lingua Gallica/ latrones Pompeio teſte uocātur. Cimbra urbs eſt Lycie mediteranea circa montem Cograntem/ ut Ptolemæus oſtendit. Rurſū Cim merii dicuntur homines qui frigoribus occupatas terras colunt: quales fuerūt īter Baias& Cumas in ea regiōe/ in qua cōuallis ſatis eminēti iugo circūdata Ptolemæus Pompeius Laurentius Varro Ptolemæus Priſcianus Vgutio Feſtus Horatius Acron Feſtus Pompeius Plinius Martialis Virgilius Macrobius Eratoſthenes Seruius Heſiodus Lucretius Ouidus Heſiodus Virgilius Martialis Ptolemæus Ptolemæus Herodotus Plinius Florus Diodorus Pompe ius Ptolemæus Cubiculū Cubiculus Cybus Cybarium Cyborium Cubus Cybum i Cybius Cymbium Cimbium Ciſſimbiū Chimæra Chimerioſ Cimmeriū Cimmerii Cimbri Cimbra