Collis promontorium. ſiue mōticulus/ a colo colis deriuatur/ teſte Varrone in hæc uerba dicente. Quod primum ex agro fructus capiebant/ campus dictus eſt. poſteaꝗͣ ſuꝑiora loca colore cœperūt a colendo colles appellarunt. hæc ille Verum quia colo primam corripit ſyllabam/ collis uero illā producit metri gratia a pœtis aliud interpoſitum eſt. Nec uenit a collū ut Vgutio ſom niat. Hic caulis& collis/ ī uno ſignificato oībus noto/ teſte Seruio/ efferri po­teſt/ dicente etiam Horatio ſermone. xiiii. Colle ſuburbano/ qui ſiccis creuit in agris. Nonnunꝗͣ& pro uitis robore/ te­ſte Nonio/ caulis ponitur/ ut eſt apud Virgilium libro æneidos. xii. Puberi bus caulem foliis. Colus cum unico l/quartæ/& ſecundæ declinationis eſt. teſte Priſciano:& maſculi/ ꝗͣ fœminini generis eſt ut Caper teſtatur& Pro bus. penſum dicitur. Ouidius libro metamorphoſeos quarto. Et colus/& fuſus/ digitis cecidere remiſſis. Coli/ eſt urbs in India/ teſte Ptole mæo. Colum cum unico Igenus eſt puncti: quod fit/ quando clauſula per­fecta eſt/ ſic. Colum item cum unico I uas eſt Vinarium: de quo Virgilius. Colaqꝫ præloꝝ ſumoſis deripe tectis. Et a colo colas deſcendit. Collum autē in alio ſignificato/ cum duplicato l ſcribitur. Eſt etiam collum cum duplica­to I¬tormēti genus: quod teſte Feſto etiam maſculino genere hic collus uete­res protulerunt. Colla cum lgeminato/ græcum eſt uocabulum:& gluten di citur. Colla item/ urbs eſt Syriæ/ teſte Ptolemæo. Color/& colos/ in recto/ teſte Seruio ſuper georgica dici poteſt. Colo colis/ tertiæ coniugationis. primam corripit ſyllabam. primæ autem con iugationis colo colas/ co ſyllabam producit. Lucanus libro tertio­Penei qui rura colunt. Marcus Manilius libro quinto. Et colare uagos inductis rætibus amnis. Clunis maſculini/& fœminini generis eſt/ teſte Priſciano. Plautus. Quaſi lupus ab armis ualeo: clunes inflatos gero. Iuuenalis. tremulo deſcendent clune puellæ. Horatius ſermone ſecundo. Quod pulchræ clunes/ breue caput ardua ceruix. Cano facit in præterito cecini: in ſupino cantum. Participium tamē futuri tēpo ris/ in iturus terminatur. Vnde Hieronymus in apocalypſi capitulo octauo. ait. Qui erāt tuba canituri. Cum cano compoſita/ formant præteritum in ui: ut præcino præcinui: concino cōcinui. Occino autem(ut Probus tradit) occi­ni facit: quin etiam occinui/ necnon& occanui/ teſte Priſciano/ Saluſtium in­ducente dicentem libro hiſtoriarum primo. Iuſſu Metelli/ cornicines occanu ere tubis. A cantu ſupino formatur hic cantus huius cantus:& hæc cātio. Vn­de Pſalmographus ait. Qua illic interrogauerunt nos qui captiuos duxerunt nos/ uerba cantionum. Canor etiam pro cātu ponitur. Lucretius libro. iiii. Paruus ut ē cygni/ melior canor ille/ gruum ꝗͣ. Ouidius libro metamorph. v. Nec tamen ille canor mulcendas natus ad aures. Cantes. fiſtulæ dicūtur orga norum. Cantus cum c exili/& th aſpirato/ græcum eſt uocabulum. Perſius. Vertentem ſeſe fruſtra ſectabere canthum. Et eſt ſecūdæ declinationis. Hiero nymus in libro tercio regum capitulo. vii. Et axes earum/ radii& cāthi& mo dioli/ oīa fuſilia. Et eſt circumferentia/ qua rota uertitur. Canna cum duplicato nſcribitur: nec a cano canis deriuatur/ ut Vgutio ſomni auit: ſed hebræum eſt Hierōymo auctore uocabulum/ dicente in alphabeto. Notandum itaqꝫ eſt/ noſtrum latinum canna/ a lingua hebræa ſumptū ē Cannæ pluralis/ tantum numeri/ etiam cum duplicato n/ uicus eſt in Apulia Romana clade nobilis: de quo meminit Iuuenalis ſatyra ſecunda/ dicens. Quid Cremeræ legio/ cannis conſumpta iuuentus? Lucanus libro ſecundo. Tempora Cannarum fuimus: Trebiæqꝫ iuuentus. Cāna­ urbs eſt Lycaoniæ­teſte Ptolemæo. Canalis cum unico nſcribitur/ cum primam corripiat ſyllabam. Virgilius in georgicis. Currentem iligneis potare canalibus undā. Et teſte Seruio ſuper ſecūdum ge Varro Vgutio Seruius Horatius Nonius Virgilius Priſcianus Caper Probus Ouidius Ptolemæus Virgilius Feſtus Ptolemæus Seruius Lucanus Manilius Priſcianus Plautus Iuuenalis Horatius Hierōymus Probus Priſcianus Saluſtius Pſalmogra­phus Lucretius Ouidius Perſius Hierōymus Vgutio Hierōymus Iuuenalis Lucanus Ptolemæus Virgilius Seruius Collis Caulis Colus Coli Colum Collum Collus Colla Color Colos Colo Clunis Cano Cantus Cantio Canor Cantes Canthus Canna Cannæ Canalis Canale