Et lituo pugnas inſignis obibat:& haſta. Lituus ītem/ baculum erat: quo ſedē tes augures auibus templa deſignabant: quod etiam quirinales geſtare cōſue uerant. Gellius. Lituus eſt uirga breuis in parte qua robuſtior eſt incurua. Vir gilius libro æneidos ſeptimo. Ipſe quirinali lituo/ paruaqꝫ ſedebat Succinctus trabea. Et in hoc ſignificato ab Vgutione fœminini traditur ēē generis. Ego aūt apud Plutarchum/ in hac etiam ſignificatione/ maſculini generis inuenio. Sic enim ait in Re muli uita. Romuli lituus conſeruatus ē in Palatino colle­ uſqꝫ ad Cæltarū n tempora: a quibus capta urbs incenſa fuit. Sed poſtea expulſis a Camillo hoſtibus/ inter altiſſimas fauillas illæſus­quom omnia ignis conſumpſit/ inuentus eſt. Lotos huius loti cum t exili& lotis huius lotidis/ declinari poteſt. Genus eſt arboris:& herbæ:& proprium puellæ nomen: ut libro ultimo ſuper regulā­o ſuper t breuis eſt/ monſtrabimus. Limaca huius limacæ cum i latino/& c exili& limax huius limacis/ delinari poteſt maſculino genere& ſœminino Pompeius. Limaces cochleæ/ a limo appellatæ ſunt. Columella libro. xi. Implicitus conchæ limax/ hirſutaqꝫ campe. Lamento lamentas actiuum/& lamentor deponens uſurpatur. Hieronymus in Luca capitulo. xxiii. Sequebatur autem illum multa turba populi/& mu lierum: quæ plangebant:& lam̄tabantur eum. Idem in Eſdra. Et qui præſide­bant cum uxoribus lamentabant eum. Lamentum neutro genere/& lamēta ſœminino/ teſte Marcello/ ueteres protu lerunt:& pacuuiū inducit dicentē in Hermiona. Lamētas& fletus facere­compedi licet. Lambo lambis facit in præterito lambi/ teſte Priſciano/ dicēte Lucillio li. xxiii. lucundaſqꝫ puer quas lamberat ore placentas.& Calphurnius ecloga. x. ait. nullo lamberunt amne liquores. Format& præteritum lambui/ auctoritate diui Hieronymi in libro Iudicum capitulo ſeptimo ita dicentis. Qui manu­& lingua lambuerit aquas/ ſicut ſolent canes lambere/ ſeparabis eos ſeorſū. Et paulo poſt. Fuit itaqꝫ numerus eorum/ qui manu ad os proiiciente aquas lambuerant/ trecenti uiri. Et paulo poſt. in trecentis uiris. qui lambuerunt aquas/ liberabo uos. Labrum/& labium/ hoc diſtant/ teſte Donato ſuper Terentii eunuchum: la brum/ ſuperius eſt: labium uero/ inferius. At contra Agrætius in Caprum/ la brum(inquit) inferius eſt: labium uero/ ſuperius. Ego autem/ nihil differre di xerim. labrum/ aut labium/ ſiue ſuperius/ ſiue inſerius protuleris.& plu rali numero. labia/& labra. pro utroqꝫ dicimus. Hieronymus in canticis capi tulo quarto. Sicut uitta coccinea/ labia tua. Perſius. Nec fonte labra prolui caballino. Labrum item/ genus eſt uaſis. Statius li. i. ſiluarum. labriſqꝫ nitenti bus inſtat. Labrum format per diminutionem labellū: labium uero labiolū. Lampas huius lampadis/ uel lampados/& hæc lampada huius lampadæ­ a λαμπαθα græco accuſatiuo formata/ declinari poteſt. Neqꝫ a lambo lābis deducitur/ ut cum Catholico ſomniauit Vgutio: ſed græcum magis eſt uoca bulum. Vnde& accuſatiuum græcum protulit Virgi. quom dixit. Princeps ardentem coniecit lampada Turnus. Hieronymus ī Hiezechiele primo capitulo. Et ſimilitudo animalium/& aſpectus eorum/ quaſi carbonū ignis ardentium:& quaſi aſpectus lāpadarum. Libet per i/& per u lubet/ efferri poteſt. Laboro/& laboror deponens. dici poteſt/ teſte Seruio ſuper librum. i. æneid. Lanius/ Lanio laniſta/ in uno ſignificato/ dici poteſt. Sunt autem proprie lani ſtæ/ teſte Seruio qui paria gladiatorum uendunt ad pugnam/ in qua ſi quis eorum perierit/ mercedem accipiunt. Largior/ cōmune uerbum eſt: ſed& largio actiuum/ ueteres protulerunt/ teſte Marcello. Lucillium inducente dicentem libro decimoquarto. Gelllius Virgilius Vgntio Plutarchus Pompeius Columella Hicrōymus Hierōymus Marcellus Pacuuius Priſcianus Lucillius Calphurnius Hierōymus Donatus Agrætius Hierōymus Perſiuꝫ Vgutio Virgilius Hierōymus Geruius Seruius Marcellus Lucillius Lotos Lotis Limaca Limax Lamento Lamentor Lamentum Lamenta Lambo Labrum Labium Labellum Labiolum Lampas Lampada Liber Lubet Laboro Loboror Lanius Lanio Laniſta Largior