græci/ nos dicimus quaſillos. Tullius in Philippicis. Annon inter quaſilla det aurū? Et corripit qua ſyllabam/ licet qualus illam producat. Tibullus. Sic tibi cura togæ potior/ preſſumqꝫ quaſillo. Qualus item pro lanificio po nitur/ ut interpretati ſunt Porphyrio/& Acron illud Horati in tertio carmi num: tibi qualum Cythereæ puer. Quod quidem uaſculum/ diminutiue qua ſillum mulieres uocant. Id autem eſt/ in quo penſa/ uel tramā reuoluere ſolēt. Qualis quale relatiuum qualitatis/ ſequenti ſubſtantiuo reſpondet: ſed& non­nunꝗ antecedenti. Horatius in epodo. Sed incitat me pectus/ mammæ pu­tres equina quales hubera. s Quercus/ tam ſecunda/ ꝗͣ quarta declinatione declinari poteſt/ teſte Priſciano. Cicero in chorographia. Quercorum rami ad terram iacent. Et format pro materiato/ quernus/& querceus. Virgilius georgicorum primo. Sed tamen& quernas glandes. Porphyrio ſuper illud Horatii in ſecundo carminum/ Querceta Gargani laborant/ Querceta(inquit) dicuntur a quer ceis ſcilicet arboribus. Et Seruius ſuper illud æneidos. vi. At qui umbrata ge runt ciuili tempora quercu/ ait. Querceam coronā accipiebāt/ qui in bello ciuem ſeruaſſent. Neqꝫ a quæro quæris quercus deſcendit/ ut Catholico Vgutio ſomniauit: ſed a querquera/ auctore Pompeio/ in hæc uerba dicēte. Quercus dicitur id genus arboris/ graue ſit/& durum: tum etiam in ingen tem euadat amplitudinem. Querqueram enim(ut ſubdit) grauē& magnā­quidam dici putant. Querquera item/ frigida interpretatur/ ut eſt tremo re febris. Lucillius. lactās me/ ut febris querquera. Neqꝫ a queror querquera deducitur: ut cum Catholico ſomniauit Vgutio: ſed a καραρα/ quod Græci dicunt/ ut idem auctor eſt Pompeius. Quondam/ tria tenet tempora/ præteritum/ præſens/ futurum/ teſtibus Agræ­tio in Caprum/& Seruio. Virgilius in bucolicis. quondam tua dicere facta­Tempus erit. Inſtantis autē temporis idē etiā Virgilius protulit quom dixit. Quondam etiam uictis redit in præcordia uirtus. Præteriti uero tꝑis poſuit Boœtius in initio operis de conſolatione/ quom ait. Carmina qui quondam ſtudio florente peregi. Quis uel qui­ quæ uel qua­ quod uel quid genitiuo cuius/ datiuo cui/ uel quoi­teſte Quintiliano: quod& protulit Catullus/ quom dixit. Furi quoi neqꝫ ſer­uus eſt/ neqꝫ arca. Veteres etiam genitiuo cui dicebant/ teſte Priſciano. Vn de Cicero pro Roſcia/ ait. Vereor enim cuicuimodi eſt Roſci/ ne ita hunc uide ar ſeruare/ ut tibi omnino non pepercerim: hoc eſt cuiuſcunqꝫ modi. Et non nunꝗͣ monoſyllaba dictio eſt:& quādoqꝫ diſyllaba. Virgi. li. æneidos quinto. Cui uix attollens Palinurus lumina fatur. Martialis. Cui portat gaudens an­cilla paropſide rubra Halecem. Biſyllabā aūt dictionem expreſſit Manilius/ quom ait li. quarto. Sic erit& ſedes fugienda/ petendaqꝫ cuiqꝫ: Sic ſperanda fides: ſic& metuenda pericla. Albinus rerum Romanarum libro primo. Ille cui ternis capitolia celſa triumphis Sponte deum patuere/ cui freta nulla re poſtos Abſcondere ſinus/ non tutæ mœnibus urbes. Et notandum fœ­minino/ ꝗͣ maſculino genere/ quis proferri poteſt/ teſtibus Priſciano/& Dio mede/ Ennium referente dicentem. Quis tu es mulier/ quæ me inſueto nūcu­paſti nomine? Et Plautus in uitularia/ ait. Dic mihi ſi audes/ quis ea eſt/ quā uis ducere uxorem. Sic etiam quiſꝗͣ fœminino genere protulit Terentius in eunucho/ dicens. Hunc oculis noſtrarū quiſꝗͣ non uidit/ pro quæꝗͣ. Vbi Do­natus/ quiſꝗͣ(inquit) multis exemplis probatur etiā fœminino genere uete­res protuliſſe. In ablatiuo aūt ſingulari/ facit quo qui­ qua qui­ quo qui. Te rentius in eunucho. qui parmenone: ideſt quo. Virgilius libro ænei. xi. Accā ex æqualibus unā/ Qui partiri curas: ideſt qua. Nominatiuo plu­rali/ qui­ quæ/ qua­ quæ: quod antiqui declinabāt qui uel ques quæ ul̓ ques­teſte Priſciano/ Pacuuiū inducente dicentem in Medea. Ques ſunt iſti? Et Ca­to in originibus/ ait. Si ques ſūt populi. Genitiuo plurali/ quorum quarum quorum/ uel quium a ques/ teſte Seruio ſuper librum primum æneidos/ da tiuo& ablatiuo/ quibus/ uel quis/ producta tamen ſyllaba/ ut ſcilicet Tullius Tibullus Porphyrio Acron Hora tius Priſcianūs Cicero Virgilius Porphyrio Seruius Vgutio Pompeius Lucillius Vgutio Pompeius Agrætius Seruius Virgilius Virgilius Boœtius Quintiliāus Catullus Priſcianus Cicero kVirgilius Martialis Manilius Albinus Priſcianus Diomedes Ennius Plautus Terentius Donatus Terentius Virgilius Priſcianus Pacuuius Cato Seruius Quualis Quercus Quernus Querceus Querq̄ta Quondam Quis Qu ſq