ſignificat: redābulo/ reduno/ redamo/ redintegro/ redimo/ redole o/ redūdo­redigo/ redarguo/ redardeo. Ouidius de remedio. Flama redardeſcit/ quæ modo nulla fuit. Redhibeo/ redhoſtio/ gratias refero etiā d recipiūt. Inter­ponitur etiā d in his uerbis indigeo indulgeo. prodeo/ prodeſt ꝓdigo/ red­do/ redduco: etſi cum unico d reduco ſcribi poſſit: ut ſuꝑ regulā Reiicio/ re fert libro ultimo clarius edocebimus. Refragor refragaris deponēs eſt uerbū: quod antiqui etiā refrago protulerūt­teſte Marcello. Vnde Siſenna libro hiſtoriarū. xxii. ait. Multi populi pluri­ cōcionis/ dictaturam oībus animis& ſtudiis refragauere: ideſt dictaturæ ſuffragati ſunt. Refragari itē/ reſiſtere ſignificat. Reddo reddis duplicato d facit in futuro indicatiui modi reddā& reddibo. Plautus in menæchinis. Saluū tibi ita ut mihi dediſti/ reddibo. Repages& repagulū in uno ſignificato dici. pōt. Neqꝫ a reꝑando repādis deri uatur/ ut ſōniauit Vgutio: ſed repago/ auctore Pompeio/ in hæc uerba dicē te. Repagula ſunt/ quæ patefaciendi gratia­ ita figūtur/ ut econtrario oppa gantur. Hæc& repages dicūtur. Hæc ille. Obices ergo appellari poſſunt. Ouidius li. metar. v. Raptaqꝫ de dextro robuſta repagula poſti Oſſibus illiſit. Reuertor reuerteris deponēs eſt uerbū. Sed& reuerto neutrale uſurpatur. Tul­lius libro officiorū ſecūdo. Factus eſt alter eius ſiſtendi uas: ut ſi ille reuer tiſſet/ moriendum eſſet ipſi. Regno regnas datiuo iungitur:& nōnunꝗͣ genitiuo: ut eſt apud Horatiū in ter­tio carminū. Et qua pauꝑ aquæ Daunus agreſtiū regnauit populorum/ pro agreſtibus populis. Rates per e ſcribi teſte Probo/& efferri debet. Cōperitur tn̄& ratis per i:& dem frequentius/ ꝗͣ rates. Vnde Statius libro thæbaidos. xii. ait. decepit falſo ratis Aegea uelo. Lucanus libro quinto. Erigit: atqꝫ omni ſurgit ratis ardua uento. Valerius Flaccus li. primo. Iam placidis ratis extat aquis: quā gurgite ab imo. Nam ſi rates dixiſſent/ uerſus ſtare non poſſet. Reditus pro regreſſu/ unico d ſcribitur:& pro prouentu: in utroqꝫ ſigni­ficato primam ſyllabā corripiat. Ouidius heroidum. Vela queror reditu/ uer ba carere fide. Idē libro ſecūdo de ponto. At reditus iam quiſqꝫ ſuos amat:& ſibi quid ſit Vtile/ ſollicitis ſupputat articulis. Idem libro de amore. Turpe tori reditu cenſus augere paternos. Dicitur aūt pro prouentu reditus/ eo ſingulis annis redeat. Neqꝫ a reddo reddis deſcendit/ ut Gaſparinus tradit. Rideo rides ſecunda/& rido ridis tertia coniugatiōe declinari pōt/ teſte Dio mede. Brutū inducēte dicentē de patientia. Irridunt horū lachrymas. Rixor rixaris deponēs eſt uerbū: quod& rixo ueteres protulere/ teſte Marcel­lo: qui& Varronem refert dixiſſe. Vigilant/ clamāt/ calent/ rixant. Ruo ruis facit in ſupino ruitū/& rurū: quo compoſita omnia/ præterꝗͣ diru tus/ ru ſyllabā corripiūt/ teſte Priſciano tractatu de participio circa fine/ nul la tamen ratione/ nullius hac in parte pœtæ auctoritate munito. Cui nos tradicētes/ ru ſyllabā/ ſicut in cæteris/ ſic& in hoc cōpoſito dirutus correptā eſſe/ auctoritatibus cōprobamus. Propertius. Caſtraqꝫ peluſi Romano ſur­ruta ferro. Idem. Et phœbi/& Priami diruta membra ſenis. Iuuenalis. Atqꝫ uetus Thæbe centū iacet obruta portis. Idem. Vtqꝫ lacus ſuperant/ ubi ꝗͣꝗͣ di ruta ſeruant Ignem Troianū. Virgilius libro æneidos. x. Intulerat torrens/ arbuſtaqꝫ diruta ripis. Idem libro æneidos. xi. Nec mihi Teucris ullū poſt diruta bellū Mœnia. Sylius libro primo. Surgebat cumulo certantū proru­tus agger. Lucanus libro tertio. In mediū mors omnis abit: perit obruta uir tus. Ouidius heroidū. Diruta ſunt aliis: uni mihi pergama reſtant. Ruo apud Noniū plura retinet ſignaficata hoc nihilominus in loco explicanda. Ruer̄ (inquit Nonius) cadere ſignificat. Virgilius li. æneidos. ii. ruit alto a culmine Troia. Ruere/ diuidere. Virgilius libro æneidos primo. ſpumas ſalis ære rue bant. Ruere/ decipi. Tullius libro officiorū quarto. Si hoc non eſt turpe pa ti ruere/& per fallaciā/ uenditorē in maximā fraudem incurrere. Ruere/ effū di. Virgilius li. æneidos. vi. Vnde ruunt totidē uoces reſponſa Sibyllæ. Idem Ouidius Marcelluꝫ Siſenna Plautus Vgutio Pompeius Ouidius Tullius Horatius Probus Statius Lucanus Valerius Ouidius Ouidius Ouidius Gaſparinus Dioedes Brutus Marcellus Varro Priſcianus Propertius Propertius Iuuenalis Iuuenalis Virgilius Virgilius Sylius Lucanus Ouidius Nonius Virgilius Virgilius Tullius Virgilius Refragor Refrago Reddo Repages Repagulū Reuertor Reuerto Regno Rates Ratis Reditus Rideo Rido Rixor Rixo Ruo