ut Theſee/ Orphee. Mutamus nonnunꝗͣ eus diphthongum in es/ ī nomīatiuo/ ut Perſes/ Tydes/ Peles/ Orphes/ teſte Priſciano. Propria autem nomīaterminata in ius/ de uſu faciunt uocatiuum in i: ut Virgili. Serui. Vetuſtiſſimitamen(ut ſcribit Priſcianus) etiam in e uocatiuum terminabant: ut VirgilieSeruie. Liuius in odyſſea. neqꝫ enim te oblitus ſum Laertie noſter/ pro Laerti.Et Laius referente Priſciano ait. Nunc Laertie para ire. Et(ut Priſciano placet) penultima uocatiui in i terminati/ eorum ſcilicet nominum/ quæ antepenultimam in nominatiuo corripiunt(nam de alijs nulla eſt dubitatio) omnino acui debet: etſi alias ipſius ſyllabæ quantitas/ hoc eſt penultimæ in uocatiuo correpta ſit: ut eſt apud Martialem. Non amo te Sabidi: nec poſſumdicere quare. Horatius in primo carminum. Mercuri facunde nepos Atlantis. Idem in eodem. Nulli flebilior/ ꝗͣ tibi Virgili. Lucanus li. vii. iā Magni deſeri arma Succeſſor Domiti: ſine te iam bella geruntur. Arator tamen penultimam produxit/ quom ait. Publica libertas ſanctiſſime papa Vigili. Nā Vigilius ab eo qui eſt uigil huius uigilis formatur: ubi gi ſyllaba correpta eſt/ dicente Statio libro thæbaidos decimo. Ite age:& obſeſſis uigilem circundateflamam. Filius appellatiuum nomen/ in i& in e format uocatiuum. Tullius.Quanꝗͣ te Marce fili annum iam audientem Crathippum. Liuius Andronicus referente Priſciano inquit. Pater noſter Saturni filie. Et notandum ꝙ(utſcribit Priſcianus) nominatiuo pro uocatiuo/ ſiue euphoniæ/ ſiue metri gratia nonnunꝗͣ utuntur auctores: ut Deus pro dee/ filius pro fili/ uel filie: chorus pro chore: agnus pro agne: populus pro popule: fluuius pro fluuie. Lucanus libro primo. Degener o populus/ uix ſæcula longa deorum. Virgilius li. æneidos. iiii. Corniger heſperidum fluuius regnator aquarum.De propriis nominibus deſinentibus in on.Propria nomina græca in on terminata/ plerunqꝫ latini in o tranſferūt: ut Tarcho pro Tarchon: Rhapho pro RI. aphon. Agamemno pro Agamemnon.Virgilius libro æneidos octauo. hinc Tarcho& Tyrrheni tuta tenebāt. Idēlibro æneidos decimo. Partheniumqꝫ Rapho/& prædurum uiribus Orſen.Statius in achilleide. Conclamant Danai: ſtimulatqꝫ Agamemno uolentes.E diuerſo Græci/ teſte Priſciano Propria nomina latina terminata in o/ traducere ſolent in on: ut Cicero/ Cato/ quod nos dicimus/ illi κiκερων κατωνtranſferunt.De nonnullis nominibus propriis primæ& tertiæ declinationis:& de quibuſdamcreſcentibus una ſyllaba in genitiuo.Declinari poteſt/ teſte Priſciano/ Achates huius Achatis uel Achatæ: Tigraneshuius Tigranis uel Tigranæ. Simili modo Timarchides. Oreſtes. Heraclides.Drances Thucydides/ Mithridates. Alcibiades/ Miltiades/ Calliphades. Philiſtides. Herculides/ Ariſtides/ Anticlides/ Philonides. Sotades/ Simonides/Agathargides/ Aſclepiades Herocliades/ Mneſides Comiades/ Euripides:& alia prope plurima. Hæc autem quo ad tertiam dcclinationem faciunt uocatiuum in es& in e. teſte eodem Priſaiano. Præterea Chremes huius Chremis uel Chremetis: Thales huius Thalis uel Thaletis. Sic Laches Pheres. Dares. Apelles/ Agelles/ Ganges. Hermes Rhamnes: qd̓ Tortellius in Orthographia hic Rhamnetes declinat. Adonis huius Adonis/ uel Adonidis: Anubis huius Anubis uel Anubidis. Sic& Buſiris Acis Paris/ Agis. Serapis:& ml̓ta alia. Decapolis huius decapolis uel decapoleos. Sic Neapolis Pentapolis.Nicopolis/ Conſtautinopolis. Hæreſis huius hæreſis uel hæreſeos: Iris hærba huius iris uel ireos. Sic geneſis/ metamorphoſis. Pallas huius palladis uelpallados. Sic dorcas/ lampas dipſas hebdomas.De compoſitis a capite/& a corde.Compoſita ab eo quod eſt caput/ ut præceps/ anceps. biceps/ triceps/ ſecundūanalogiam in cipis ſingularem formant genitiuum. teſte Priſciano. Enniusannalium xv.Occumbunt multi lœtum ferroqꝫ/ lapiqꝫPriſcianusPriſcianusLiuiusLaiusPriſcianusMartialisHoratiusHoratiusLucanusAratorStatiusTulliusLiuiusPriſcianusLucanusVirgiliusVirgiliusVirgiliusStatiusPriſcianusPriſcianusPriſcianusPriſcianusEnnius