¶ Articuli ſpeciales cōtra petꝝ de lunauerſum fidei catholice contrariū. Cōſtataūt ꝙ euangeliū eſt fides orthodoxa obiectiue. ſicut dicit̉ in ſimbolo. Hec eſt fidescatholica ⁊c̄. Sed minor in quo ſtat difficultas deducitur ſic. Lex predicta. de correctione fraterna ⁊ iudiciali. aut comprehendit petrum de luna ⁊ ſuos ſucceſſoresquos reputat ſummos pōtifices futuroslegitime/ vel non comprehendit. Non poteſt dici ſecundū. quoniam lex fertur generaliter de omni fratre dum peccauerit tali peccato qd̓ poteſt deduci in publicum.Conſtat autem ꝙ quilibet chriſtianus eſtfrater noſter etiā ſi fuerit papa. quia propter hoc n̄ deſinit dicere pater nr̄. Si igitur eſt pater noſter. nos pariter ſumꝰ fratres. Si vero detur primum ſicut dari neceſſe eſt. ꝙ ſcilicet papa comprehenditurſub lege hac euangelica ⁊ immutabili queconſonat etiaꝫ iuri proprie naturali. Sequitur ergo ꝙ ſi peccauerit in nos. etiamfrater noſter debꝫ fraternaliter primo corripi iuxta regulam generaliter ita poſitāꝘ ſi noluerit audire. adhibendi ſunt teſtes. Ꝙ ſi audire noluerit denuncianduſeſt eccleſie. quā ſi contempſerit. habenduſeſt tanqͣꝫ ethnicus ⁊ publicanus id eſt excōmunicatus ⁊ extra eccleſiam poſitus.Sequitur ergo conſequēter ꝙ eccleſia eſtiudex pape duꝫ peccauerit peccato publico ⁊ eccleſie denunciato. Et poteſt eccl̓iatalem papam excōmunicare ⁊ eijcere a cōſortio multiplici occaſione/ et multipliciqueſito colore. Conſtat autem ꝙ ab inferiori ad ſuperiorem legitimum/ poteſt fieri appellatio/ ſeu prouocatio ſeu deductōin cauſam. ſeu iudicialis citatio ⁊ euocatio/ nunc ad denunciationem alteriꝰ. nūcex puro iudicis officio. Sed manifeſtumeſt ꝙ hec conſtitutio tollit omnia iſta media dum fert generalem excōmunicationis ſententiā ⁊ penas depoſitionis in omnes qui quacunqꝫ occaſione vel quocūqꝫqueſito colore p̄ſumpſerint a perſona petri de luna vel a quocunqꝫ ſucceſſore ſeuappellare ſeu prouocare. vel ab obedientia ſe ſubtrahere ⁊c̄. qd̓ vtiqꝫ repugnat etꝯtradicit manifeſtiſſime huic legi euāgelice ꝓut modo deductum eſt.Robatur ſecunda concluſio faciliter ex precedenti. Ille enimproprie dicitur hereticus quipertinaciter aſſerit/ īmo determinat hereſim. ſed petrus de luna pertinaciter ita facit. Eſt em̄ pertinax qui noneſt paratus corrigi. ⁊ qui non querit cauta ſolicitudine veritatem/ ſed impugnatet ad impugnandum omnes inducit ſubpenis terribilibus quantū ī ipſo eſt.eſt in propoſito. Addendo maxime ꝙ hicimpugnatur regula veritatis de directo.per quā errans frater habꝫ corrigi. que regula ē autoritas ⁊ poteſtas iudicialis ipſius eccleſie vl̓ concilij generalis vice ſuaUnde tollit quantū in ipſo eſt om̄ia media per que debet errans ad viam ⁊ regulam reduci veritatis. Poſſent addi circūſtantie quaſi ſine numero que probāt hācpertinaciam in petro de luna reſpectu cōſtitutionis huiuſmodi ⁊ aliorum erroruꝫmultiplicium/ ⁊ ſcandaloſiſſimorum. ſedhec pro nunc ſufficiūt. attento ꝙ tam ergaregē francie/ qͣꝫ erga regem arrogonie/ voluit praticare conſtitutionem iſtam hereticalem atqꝫ peſtiferam. īmo ⁊ in om̄es exiſtentes in hoc concilio. ſicut patet in reſponſione ſua ad citationem.Robatur tercia concluſio conſiderando materiā circa quameſt hereſis predicta. que de neceſſitate infert peccatū ſciſmatis. quoniā tendit ad impoſſibilitandumreunitionē eccleſie/ ſub vno certo paſtoreſupremo. quia tollit medium conuenientiſſimum īmo neceſſarium/ ſcilicet autoritatem iudicialem eccleſie/ ſeu concilij generalis vice ſua/ dum prohibet eccleſiamcongregari ⁊c̄. ⁊ dum remouet omnem papam a ſubiectione autoritatis iudiciali.eccleſie ¶ Confirmantur omnia predictaper conſtitutiones huius ſacri concilij factas ⁊ publicatas pluries. Confirmāturetiam per ſubtractiones licitas illoꝝ principum qui ſe ſubtraxerunt. Oportet eniꝫconcedere premiſſas tres cōcluſiones. vldicere ꝙ hoc concilium generale errauitfaciendo queſtiones tales ⁊ in approbando nouiſſime ſubtractionem dominoruꝫArrogonenſium. abſit autem hoc a nobiſita delirare. ¶ Et ſi dicatur ꝙ multa iuracanonica multe conſtitutiones papales⁊ alie videntur ſonare pro conſtitutionepetri de luna Reſpondetur ꝙ illa iura ſūtreuerēter gloſanda ⁊ interp̄tanda ꝯformiter ad inuariabilē legē chriſti. Aut ſi vultaliqͥs illa tenere ī ſuis terminis ꝓterne et