liquis lugentium indicijs deformis. Auunculi quoqꝫ inuen­tum væhementer arguebat: qui milites cōmilitones/ nouo blandoqꝫ more appellans: dum affectat charior fieri/ auctori tatem principis emoliuerit. Deniqꝫ erga ciues clęmentiſſime verſatus eſt. in amicos fidus extitit. Quorum præcipui erant ob taciturnitatem Mœcenas: ob patiētiam laboris modeſtiā qꝫ Agrippa. Diligebat præterea Virgilium. Rarus quidem ad recipiendas amicitias: ad retinendas conſtantiſſimus. Li­beralibus ſtudijs(præſertim eloquentiæ) intantū incūbens/ vt nullus ne in procinctum quidem laberetur dies/ quin lege ret: ſcriberet: declamaret. Leges alias nouas/ alias corruptas protulit ſuo nomīe. Auxit: ornauitqꝫ Romam ædificijs mul tis. Iſto glorians dicto. Vrbem latericeam repperi/ relinquo marmoream. Fuit mitis: gratus: ciuilis animi& lepidi. Cor­pore toto pulcher: ſed oculis magis. quorum aciem clariſſi­morū ſyderum modo fibrans: libenter accipiebat. cedi ab in tendentibus tamqͣꝫ ſolis radijs aſpectu ſuo. A cuius facie quidam Miles auerteret:& interrogaretur ab eo: Curita face ret? reſpōdit. Quia fulmen oculorum tuorum ferre non poſ ſum. Nec tamen virtus vicijs caruit. Fuit enim paululum im patiens: occulte inuidus: palam factioſus. Porro autē dn̄andi ſupraqͣꝫ æſtimari poteſt/ cupidiſſimus: ſtudioſus: aleæ luſor. Cunqꝫ eſſet cibi ac vini multū/ aliquatenus vero ſomni abſti nēs: ſeruiebat tn̄ libidini vſqꝫ ad probrū vulgaris famæ. Nam inter duodecim cathamytos/ totidemqꝫ puellas accubare ſo­litus erat. Abiecta quoqꝫ vxore Scribonia/ amore alienæ con iugis poſſeſſus Liuiam(quaſi marito cōcedēte) ſibi cōiunxit Cuius Liuiæ iam erant filij/ Tyberius& Druſus. Cunqꝫ eſſet luxuriæ ſeruiēs/ erat tn̄ eiuſdem vicij ſæueriſſimus vltor/ mo­re hominū: qui in vlciſcendis vicijs(quibus ipſi væhementer indulgent) acres ſunt. Nam& poetam Ouidium(qui& Na ſo) pro eo: tres libellos amatoriæ artis conſcripſit: exilio nauit. Quodqꝫ eſt læti animi vel amœni: oblectabatur omni genere ſpectaculorum: præcipue ferarum incognita ſpecie: & infinito numero. Annos ſeptem& ſeptuaginta ingreſſus Nolæ morbo interijt. qͣꝫqͣꝫ alij ſcribant: dolo liuiæ extinctum