Sermo ꝙ inter omnes euangeliorum ſcriptores. Iohannes eminet in diuinorum miſteriorum profunditate. Vnde merito in ſigno quatuor animalium aquile volanti comparatur. que volat al­tius cunctis auibus. et ſolis radios irreuerberatis aſpicit lumi­nibus. ita etiam iſte diuinitatis potentiam ſublimius contem­plans. cum domino ad celum volat. Iſta autem preeminentia in cognitione diuinitatis conuenit ſibi propter tria. primo pro pter cordis mudiciam. nihil enim ita impedit a cognitione di­uinorum. ſicut carnales voluptates a quibus ipſe fuit immu­nis. Vnde Math. 5. Beati mundo corde. quoniam ipſi deum videbunt. Secundo hec conuenit ſibi propter familiarem chriſti amiciciam. ex qua meruit reuelationem ſecretorum. Vnde Io. 14. Qui diligit me. diligetur a patre meo. et ego diligam eum et manifeſtabo meipſum ei. Tercio hoc ſibi conuenit ẜm Raba num. quia ſupra pectus domini in cena recubuit. vnde hauſtum ſapientie ceteris excellentius de ipſo dominici pectoris fonte po tauit. Tercio confirmat euangeliſte miniſterium veritatis at teſtatio: et ſcimus quia verum eſt teſtimonium eius: ea enim que de chriſto ſcripſit et teſtificatus eſt. ita vera ſunt. ꝙ in eis nl̓ la falſitas poteſt admiſceri. eo ꝙ ipſe talia ſcripſit inſtigante et docente ſpirituſancto. qui mentiri non poteſt. et docet omnem veritatem. vt dicitur Iohan. 16. Et ideo dicit bea. Auguſti. in epiſtola quadam ad beatum Hieronimum de ſcriptoribus ſa­cre ſcripture. Ꝙ ipſe hanc reuerentiam detulit ſacre ſcripture in ter alias ſcientias. ꝙ nullum deſcriptoribus eius credat potu­iſſe mentiri. quia ſancto ſpiritu docente ſcripſit. Rogemus er­go deum ⁊cͣ. In feſto ſanctorum innocentum Sermo Prima pars A nis xiiii. Ngelus domini apparuit in ſomnis ioſeph dicenſ Accipe pnerum et matrem eius et fuge in egip­tum ⁊cͣ. Math. z. Talia ſunt preſentis vite gau­dia. ꝙ nullum ex eis purum eſt. ſed omnibus eis triſticia admiſcetur. quod non tantum in mun­danis eſt verum. ſed etiam in ſpiritualibus gaudiis ſic eſſe do­cet experientia. Ecce enim poſt exultationem et cantica letitie quibus letati ſumus cum multitudine celeſtis exercitus. qꝛ na tus erat ſaluator mundi. ſubito chorus nr̄ ſumpſit lamentum