Sermo ſcendo magis admiratur. qꝛ igitur beata virgo continue vi­debat diuinitatis opera. ideo admirabatur. Nota ꝙ prius di­ctum eſt ꝙ beata virgo ꝯſeruabat omnia verba hec. conferens in corde ſuo. nunc vero dicitur ꝙ mirabatur ſuper his que di­cebantur. ex conſeruatione enim verborum notitia oritur. vn­de prouer. 2. Fili mi ſi ſuſceperis ſermones meos ⁊ verba mea abſconderis id eſt conſeruaueris penes te tunc intelliges iuſtici­am et iudicium. et equitatem et omnem ſemitam bonam. Ex admiratione autem diuinoꝝ oritur reuerentia. vtpote noſtraꝫ excedentium fragilitatem. vnde heſter.3. Conturbatum eſt cor meum pre timore glorie tue. valde enim admirabilis es domi­ne. et facies tua plena gratiarum. Beata autem virgo maria profundam habuit verborum chriſti intelligentiam quia ea con ſeruauit. vnde de ipſa dicitur eccle. 24. Girum celi circuiui ſola. quantam ad cognitionem creature et profundum abyſſi pene­traui. Profunda abyſſus eſt diuinitas. abyſſus enim dicitur ſi ne baſſo. quia deus eſt pelagus ſubſtantie infinite. vt dicit da­maſc. i. li. Quantam etiam ipſa habuit reuerentiam patet. quia annuncianti angelo dixit. Ecce ancilla domini. inuento filio cū timore quodam reuerentie dixit. Fili quid feciſti nobis. ſic mi­niſtris nuptiarum dixit. Omne quodcunqꝫ dixerit vobis. facite Secundo ponitur benedictio deuotionis: et benedixit illis chriſto marie et ioſeph. vel marie ⁊ ioſeph tm̄: ſymeon: qui ve nerat in ſpiritu in templum. et ex amore prolis quam geſtaue­rat parentibꝰ benedixit. ſicut plerunqꝫ benedicuntur parentes propter filios. et vide quomodo iſta benedictio eſt acceptanda que dabatur a fene iuſto venerandus auctoritate. Amande e­nim ſunt bn̄dictiones eorum ſicut eorum maledictiones timēde Naꝫ cum malediceret heliſeus pueris clamantibꝰ aſcende calue aſcende calue. et egreſſi ſunt duo vrſi de ſaltu et deuorauerunt ex eis quadragintaduos pueros. vt legitur. 4. reg. 2. Sed du bium eſt. quia vt dicitur hebre. 7. ſine vlla ꝯtradictione quod minus eſt a meliore benedicitur. cum igitur ſimeon non fuerit maioris meriti qͣꝫ chriſtus et parentes eius. videtur ꝙ illis be­nedicere non debuerit. ⁊ eſt dicendum ꝙ eſt duplex benedictio ſeꝫ creationis et laudationis. Primo modo deus creaturam be nedixit. quia benedicendo crat in ea pro quibꝰ benedicitur. ſcꝫ dans eſſe et gratiam. hoc etiam modo miniſtri eccleſie benedi­cunt populum. ſed benedictione laudis deus a creatura bene­dicitur. quemadmodum dicitur dani 3. Benedicite oīa opera domini domino laudate et ſuperexultate eum in ſecula. tali bene