tu venies et ſaluabis nos. Poſt hec deꝰ ait filio ſuo. ergo fili accīgere gladio tuo circa femur potentiſſime procede et regna. Quod ꝓſpici­ens ad virginem Ioſeph deſponſatam. et quam omnibꝰ elegerat. et miſſo ad eum angelico nuncio. quia verba aure audiēdo credidit corde mox filiū dei credēdo ꝯcepit et vt tantū cōmertiū hoſti humani generis protinus eſſet. Propterea Ioſeph virū iuſtum nutu dei ſibi copulauit in ſponſum. Et quia vt ait angelus ad Thobiam. his nanqꝫ qui coniugium ſuſcipiunt in deum a ſe et ſua mente excludāt et libidini ſeruiant. habet poteſtatem ſuper eos demonium. ſed qui ſobrie et honeſte coniugium obſeruant ab his fugatur demonium. Et hec poteſt eſſe ratio quare demonium nihil de incarnatione dn̄i ſcire potuit illum vere credens filium Ioſeph. Et veniente tempore qua puerpera pareret criſtum peperit deum et hominem verū. quia ſicut ſine libidine vterum virginis intrauit. ſic ſine corruptione ab eius thalamo foris exiuit. cum hominibus conuerſando ī quo ab eo in temptationibus ſuꝑatus diabolus predixit et venit iuxta ſignum Moyſi datum. quando dixit mortuis ſurgite et euenit ſurgentes ce­cis illuminamini leproſis mundamini et omnes curabant̉. Similiˢ fuit Moyſi in humanitate et legum datione et preceptorum. qui vo lens inuidia iudeorum captus a preſide pilato. et falſis criminibus eum crucifigendo manibus et pedibus penetratis viliter die xxv. marci damnauit ad crucē. in qua cruce pendens. et heli heli clamās pro nobis peccatoribus ſpiritum emiſit. et ſuum corpus mortuum vt iam predixerat in corpore terre reliquit ſepeliendum. ſicut euan­geliorum auctoritas plenius atteſtat̉ et qui temporali morte ſuꝑatꝰ fortibus viribus angelorum et archangelorum celeſtium exercituū inuictus. et in victorie vexillum in manu tenens. et ſicut potens in prelio. mox deſcendit ad inferos. eosqꝫ ad modum corone in ſua po tentia circumdedit. quorum infernorum principes ſuaui eius voce clamando ammonuit dicens. Tollite portas principes veſtras et ele uamini porte eternales quia introibit rex glorie. ad quam vocē p̓n cipes infernorum trementes ei reſponderunt de inferis dicentes. qui­eſt iſte rex glorie ait rex. dominus fortis et potens dominus poten­in prelio. Vnde ipſi principes infernales in vnū redacti inceperūt diſcutere. Quis eſt iſte rex glorie. ita fortis et potens et mirabantur