Exo. Nume. xiiij. vbi de hac materia tractatur: ⁊ eſt ſenſus ꝙ licet in pre dictis maxime appareat diuina miſericordia non tamē totaliter di uina iuſticia dimittit̉. quādoqꝫ em̄ non totā penam relaxat ſed penam eternam in temporalē cōmutat: vt. ij. Reguꝫ. ⁊ ſic ille cui dimit nt culpam non relinquitur totaliter innoxius. quādoqꝫ vero etiam culpam ⁊ penam relaxat. hoc facit ꝓpter dilectionem quam tamen ipſe miſericorditer infudit: vt patet de Magdalena Luc̄. vij. capi. Dimittūtur ei peccata multa: penas etiam quādoqꝫ relaxat nō totaliter eas remittendo ſed reddēdo iniquitateꝫ patrum filijs ac ne potibus: vt ſic pene quorūdaꝫ alleuientur per penas aliorū ab eis deſcendentiū in quibus anteceſſores puniūtur vſqꝫ ad tot generationes in quibus alij homines vident ſuccedētes ſuos. ⁊ ideo ſub dit. Qui reddit iniquitatem patrū filijs ⁊ nepotibus ⁊c̄. In tot.n. generationes cōtingit ꝓgenitores noticiam habere deſcendentiuꝫ Sequitur. Feſtinuſqꝫ moyſes curuatus ē ⁊ adorās ait. Circa qd̓ notādum ꝙ cū dn̄s moyſi vias ſuas reuelaret modo predicto nō curuatus nec ꝓnus ſed ſtans legitur fuiſſe: ſicut dictum fuit prius Stetit Moyſes coram eo. mos em̄ erat inter eos audire doctrinā ſeu legem diuinā ſtātes. vnde ſupra. xx. ca. in datione legis dicitur Stetitqꝫ populus. ſimiliter ⁊ Eſdre. viij. capi. habetur ꝙ cuꝫ ape ruiſſet eſdras librum dn̄i ad legendū populo ſtetit omnis ppl̓us ſed lectione ſeu ꝓclamatione diuina finita: per quam moyſes vias dn̄i ſibi modo predicto reuelatas didicit ſeu percepit: merito feſtinus ex feruenti deuotione curuatus eſt in terram reputans ſe pulue rem: ſicut abraam Gen̄. xviij. capi. reſpectu tante miſericordie ſibi reuelate in qua curuatione non immemor charitatis ꝓximoꝝ quoum curam habebat qui huiuſmodi miſerationibus maxime indigebant adorans ait. Si inueni gratiā in conſpectu tuo ⁊c̄. ⁊ ē ſenſus ꝙ licet ꝓpter duriciam populi dixiſſes ſupra Exo. xxxiij. cap̄. Non aſcendam in medio tui. quia populus dure ceruicis es ne for te ⁊c̄. tanta tamen eſt excellentia tue miſericordie ꝙ te ſolo indigemus ductore vt auferas iniquitates noſtras atqꝫ peccata: ad que ſumus maxime proni. non em̄ angelus poſſet hoc facere: vt ſupra Exo. xxxiiij. capi. Noſqꝫ poſſideas.i. tanqͣꝫ ꝓpriam hereditatē immobiliter nos habeas. vnde licet in precedenti capi. iam fuiſſet ſibi conceſſum ꝙ deus graderetur cum eis cū ſibi fuit reſponſuꝫ. Et iſtud verbū quod locutus es faciā. iterū tamen hocipſum petit ſub alia ratione.ſ. quia dure ceruicis eſt ⁊ auferas ⁊c̄. Et notanduꝫ ꝙ moyſes non fecit mentionem niſi de duobus modis peccandi.ſ. d̓ iniquitate ⁊ peccato: non autem de ſcelere licet deus de tribus fece rit mentionē dicēs. Auferam iniquitatē ⁊ ſcelera atqꝫ peccata. qd̓ concordat predictis: nam cum ſcelus ꝓprie ſumptum ſit peccatum cōmiſſum ex certa malicia vt dictum eſt: quod pertinet ad ſummuꝫ modū peccandi. moyſes de eo non fecit mentionē. tum quia videre tur magna audacia. tum ne populū videretur tāte dure ceruicis eſti mare vt eum ad peccatū ſceleris ꝓnum iudicaſſet. Huic autem ſen tentie ẜm quam tenetur ꝙ illa verba diuinas miſerationes expͥmē tia ſcꝫ cū dicitur. Dn̄s deus miſericors ⁊ clemens ⁊c̄. non ſunt ver ba moyſi orantis: ſed dei notificātis vias ſuas moyſi: cōſonat qd̓ legitur infra Nume. xiiij. vbi Moyſes orans deum ꝓ populo dicebat. Magnificetur ergo fortitudo dn̄i ſicut locutus es di. Dn̄s patiens ⁊ multe miſericordie. auferens iniquitatē ꝓut ibidē declarabitur. conſonat etiam predicte ſenten. illud pſal. vbi dicitur. Notas fecit Moyſi dn̄s vias ſuas. in quo datur intelligi ꝙ ſicut filijs iſrael deus notificauit voluntates ſuas.i. volūtates precepti ⁊ pro hibitionis: ⁊ hoc in lege data per Moyſen. precepta em̄ ⁊ prohi bitiōes huiuſmodi volūtates dei dicūtur: vt in pͥmo ſententiaꝝ di ſtinc. xlv. capi. vij. ſic vias ſuas notificauit moyſi. que autē ſunt ille vie ſtatim ſubiūgit dicens. Miſerator ⁊ miſericors dn̄s: longani mis ⁊ multum miſericors. que ſunt verba ſatis conformia predictis. Concordat autem predicte ſententie ꝙ patriarche ſeu ſancti qͥ fuerunt ante Moyſen non dicūtur ꝓclamaſſe miſericordias domi ni etiā in caſu in quo multū videbatur requiri: vt ſupra Gen̄. xviij. Cum abraam interceſſiſſet ꝓ ſodomitis non legitur imploraſſe mi ſericordias diuinas ſed eius iuſticiam dicens. Abſit a te vtreꝫ hāc facias ⁊ occidas iuſtū cum impio: qui iudicas omnem terram ⁊c̄. in quo manifeſte ꝓclamabat iuſticiam diuinam: non autem dei mi ſericordiam. cuius ratio videtur eſſe: quia huiuſmodi vie dn̄i oſtēdentes ipſius miſerationes prius fuerunt notificati ipſi moyſi qͣꝫ alicui alteri. ⁊ ideo pſal. dicit. Notas fecit vias ſuas moyſi: vt dcm̄ eſt ſupra. non autem patribus: ſicut nec etiam nomen domini magnum non patribus ſed moyſi fuit notificatum: vt ſupra Exo. vi. Nomen meū adonai non indicaui eis. poſt moyſen vero multi ſanctoruꝫ eius doctrinam ſequētes leguntur imploraſſe diuinas miſeratiōes: vt patet de Dauid. de Ezechia. ⁊ Daniele. ⁊ multis alijs. Querere autem ratio nem iſtius differentie forte eſſet ſcrutari maieſtatem: cum deus diſtribuat dona ⁊ reuelationes ſuas ꝓut vult: ſed ſalua ſemper ſecretoꝝ reuerentia ꝓ modulo fragilitatis noſtre poſſet ratio aſſignari. Pro quo ſciendū ꝙ miſericordia videtur īportare aliquid quod deo non cōpetit: preſertiꝫ apud illos qui minus bene ſunt exercitati de his que de deo dicuntur: miſericor dia enim videtur importare relaxationem iuſticie: non eniꝫ dicitur aliquis miſereri eius cui dat quod ſibi videtur: relaxatio autem iuſticie nullo modo videtur deo pertinere de quo legitur. Iuſtus dominꝰ in omnibus vijs ſuis. ſimiliter rectus ⁊ abſqꝫ vlla iniquitate: ⁊ ideo in primordijs patrum iſta non fuerunt publicata ne ex hoc timor dei ſeruilis diminueretur ꝑ con fidentiam relaxationis iuſticie ⁊ huiuſmodi: ſꝫ tempore legis quādo tam magnus populus fuit adunatus in cultu vnius dei oportebat iſta publicari. tum vt regimen iſtius populi quodāmodo participaret perfectionem diuini regiminis in quo miſericordia non contra iuſticiam exercetur: ſꝫ ali quid ſupra iuſticiam operatur: vt in prima parte. q. xxi. ar. iij. in reſponſione ad. ij. ar. tum quia duricia iſtius populi ⁊ eius magna ꝓnitas ad peccandum maxime indigebat multitudine miſerationum diuinarum: ⁊ ꝙ moyſes de hoc eſſet inſtructus a deo: vt frequēter ꝓ eis poſſet miſericordi as domini implorare. ſimiliter ⁊ alij ſancti qui Moyſi in regimine populi ſucceſſerunt: ꝓut patet pluries in geſtis eoꝝ. Sequitur in littera. Reſpondit dominus. Ego inibo pactum videntibus cunctis ſigna faciaꝫ ⁊c̄. Cir ca quod attendendū ꝙ dn̄s non reſpondit ad petitionem factam ꝑ moyſen dicentem. Obſecro vt gradiaris nobiſcū. quia iam hoc fuerat ſibi cōceſſum: vt dictum eſt in precedenti capitulo. ſed ad hoc quod dixerat moy ſes in petitiōe ſeu oratione ſua. Et auferas iniquitates noſtras noſqꝫ poſ ſideas. ⁊ eſt ratio ꝙ deus conceſſit moyſi ꝙ nō ſolum ſe haberet erga po pulum miſericordem ⁊ pium ⁊c̄. prout vie domini explicite requirunt: ſed etiam cum hoc videntibus cunctis ſigna faceret que nūqͣꝫ ſunt viſa ſuper terram: per que quidem ſigna terribilia populus deberet retrahi a peccato: ⁊ ſic dupliciter deus ſe obtulit ad iuuandum populum: vno modo auferendo iniquitates ⁊c̄. pro loco ⁊ tempore quas vie domini ſupradicte requirunt. alio modo ad facienduꝫ terribilia in conſpectu populi vt ab errore retraherentur: que autem ſint illa ſigna declarat̉ in poſtilla preter vnū de quo ꝓprie agitur in hoc loco.ſ. ꝙ ex facie moyſi cum deſcēdiſſet de mō te ꝓcedebant radij miri ſplēdoris in altum ad modum cornuuꝫ: quod nō legitur de aliquo alio patriarchaꝝ ſeu ꝓphetarum. ⁊ de hoc videtur intel ligendum quod ſequitur in littera.ſ. Vt cernat populus in cuiꝰ medio es opus domini terribile quod facturus ſum tecum. ſcilicet in perſona tua. ꝑ hoc autem ſignum ſingulariſſimū quod apoſtolus vocat gloriam vultus moyſi. ij. Coꝝ. iij. ſignificabatur ẜm gloſam ibidem ꝙ Moyſes clare videbat id ad quod illi non poſſent accedere. nam Eccl̓. viij. capitulo. Sapientia hominis lucet in vultu eius. vnde probabile videtur ꝙ hoc ſingu lare habuit moyſes per viſionem diuine eſſentie ẜm quā ex lumine anime in faciem vbi maxime noticia viget humana radij illi ſplendidi redunda bant. ſi autem teneatur ꝙ ꝓtunc non vidit deum: dicenduꝫ tamen videtur ꝙ fuit ibidem ex conſortio diuino in tantū diſpoſitus ad hoc ꝙ predictū ſignum miriſſimū in eo apparuit: quod ad vtilitatem populi ſpiritualem cedebat. ſcilicet ad retractionem eorum a peccato: habebant em̄ euꝫ in maiori reuerentia ⁊ obedientia: vnde ſequitur. Uidentes autem Aaron ⁊ filij iſrl̓ cornutam Moyſi faciem timuerunt ꝓpe accedere. Replica correctorij contra Burgenſem. Tem Burgenſis continuans ſuam digreſſionem circa capitulum triceſimūquartum ingreditur conflictum ad modū yſmae lis: non modo contra poſtillatorem ſed ⁊ contra omnes: corrū pens noſtram tranſlationem ⁊ dicens eſſe diuinam clamationem vel relationem in nominatiuo caſu cum dicitur. Dominator domine deus miſericors ⁊ clemens ⁊c̄. cum tamen ⁊ littera noſtra ⁊ omnes catholici expoſitores dicant illam eſſe orationem moyſi in vocatiuo: quia poſt predicta diuina: ſequitur. Qui cuſtodis miſericordiaꝫ in milia. qui aufers iniquitatem: nullus apud te per ſe innocens eſt ⁊ cetera que ſequūtur: que omnia ſonant in vocatiuo caſu ⁊ ſecunda perſona: non in nominatiuo caſu ⁊ tercia perſona. Et mirandum bene eſt de hoc ſene ꝙ hic nititur declinare nomen domini tetragrāmaton ⁊ dicere ipſum hic eſſe nominatiui caſus: cum ſupra circa capitulum. iij. dixit ipſum ineffabile non humane ſed diuine impoſitionis: nec concretum: nec abſtractum: nec abſoluutm: nec reſpectiuū que ibidē ſatꝭ late tractant̉ ⁊ retractāt̉: iō hic nō repeto dimittēs hͨ per Burgen. dicta tanqͣꝫ ficta ⁊ aliena. preſertim quia predicata diuina iiij
zum Hauptmenü