Iacobi Locher philomuſi poete oratoris laureati ad nobilē ac p̄ſtantiſſimū iuriſconſultū dn̄m Hiero­nymū de Croaria: carmen admonitoriū. Fidus amor nexu ſtabili: clariſſime doctor: Me tibi coniunxit: palladiumqꝫ decus. Eſt etenim ſtudium nobis cōmune duobus: Uirtutis concors eſt tenor atqꝫ fauor. Tu quodcūqꝫ iubes: preſto tibi noſtra voluntas Paret: obſequium iuſſa benigna facit. Nāqꝫ tuo monitu nihil eſt perfectius inqͣꝫ: Nec citra rectum ſtant tua facta modum. Quid tamen ipſe velim muſarū candide fautor Accipe: non vtar garrulitate cliens. Te penes: hammonis tanqͣꝫ reſponſa tonantis: Concilij ſacri grandia facta latent. Solus habere cupis iuuenes quod mille foueret: Quod cupiūt latij theutoniciqꝫ patres. Da precor in lucem moritura volumina nunqͣꝫ: His rebus patriam nobilitare potes. Acta ſacri coetus lector mirabitur omnis: Tractatuſqꝫ graues admemoraſſe iuuet. Ceſar ab excelſo maioꝝ ſtemmate natus Intererat ſynodo: cardineuſqꝫ chorus. Intererant gentes ex omni parte recepte: Intererant reges: magnanimiqꝫ duces. Sol vbi purpuream frontem radioſqꝫ coruſcos Erigit: feſſos ſol vbi ſiſtit equos: Et qua flammiuomus pſylloꝝ flumina ſiccat: Qua fremit boreas: ſarmaticūqꝫ mare: Hoc ad concilium populi venere potentes: Et voces varias gens peregrina dedit. Da precor in lucem rerum preconia: differ Et nihil illud opus quod nouitate valet.