Matheus moretus Brixienſis ad reuerendiſſimū in chriſto patreꝫ ac dn̄m Dominū Franci­ſcum de gonzaga: cardinalem Mantuanum: ac Bononie legatum. On te latere arbitror reuerendiſſime pater: ac domine qͣꝫneceſſaria mortalibus exi ſtat medicine cognitio: quam non immerito veteres a dijs immortalibus fuiſſe re pertam ſunt opinati. Diuinum nanqꝫ potius qͣꝫ humanum videtur occultas rerum proprīetates ac varias humani corporis intelligere diſpoſitiones. Diuina deniqꝫ ipſius medi­ci videtur operatio: vel certe diuine operationi ſimillima. Ab immortali nanqꝫ deo vitaꝫ acci pimus: hec eadem medici artificio preſeruatur. Sanitatem deniqꝫ diuino fauore conſequi­mur. hec eadem medici auxilio comparatur: qua nihil profecto mortalibus gratius: nihil de niqꝫ videtur optabilius: ꝓpterea ab antiquis. Eſculapio: qͣꝫpluribꝰ alijs medicꝭ diuinos ho nores attributos fuiſſe conſtat. Clarum eſt preterea medicinam ipſam apud principes: ma­gnos viros in ſummo ſemper precio: ſummaqꝫ veneratione extitiſſe. Quis enim ignorat Aui­cennam arabum principem extitiſſe? Iohannem etiam Oamaſcenum regis damaſci nepoteꝫ extitiſſe conſtat. Anataxerſes perſarum rex quanti fecerit Hipocratem: eius epiſtola declarat Phalaris quoqꝫ licet̉ tyrannus crudeliſſimus habitus fuerit: hic tamen polycletum eius medi cum maximis donis exornauit. Poſſem in hoc innumerabilia pene exempla in mediuꝫ addu­cere. Sed quid ego externa exempla requiro: nonne ſemper illuſtriſſimi principes: qui ex gō­zaga domo originem traxerunt: quos munificentia excellentes: iuſticia preſtantes ſemꝑ ex titiſſe conſtat. nōne inquam medicos ſemꝑ maximi fecerunt: qui non ſolum medicos ſumma liberalitate ſemper fuerunt ꝓſecuti: veꝝ philoſophos quoſcūqꝫ virtute preclaros. Quocit ca reuerendiſſime pater: cum huius inclyte domus ſplendor ac decus exiſtas: medicis ipſis picius: non dubitaui tue reuerēdiſſime. D. gratum fore: ſi medicine pādectas: quas ob trāſcri ptorum imperitiam: iam fere periſſe animaduertiſſem: ſummo ſtudio atque diligentia emen­darem: ab integro illas in lucem reducereꝫ. Et ego libentius hoc onus ſuſcepi: vt ceteris quo qꝫ prodeſſe poſſem: qui huius ſcientie amatores exiſtunt. In qua quidem re intelligas me eun­dem fere aſſumpſiſſe laborem: quem is qui opus iſtud edidit. Conſtat nanqꝫ opus iſtud ex di uerſis antiquoꝝ libris fuiſſe aggregatum: in quo quidem omnium ſimplicium naturam: ac ꝓprietatem reperies: que ad vſum medicine concurrunt: ac omnium nominū declarationem: quibus medicint auctores vtuntur: ex quibus aliqua ex greca: multa ex arabica lingua origi­nem traxere: que ob īdeomatum varietatem obſcura apud latinos videbantur. Multa tamen nomina ab auctore greca nuncupātur: non quia vere exiſtant: ſed quoniam in libris grecorum qui in linguam latinam ſunt traducti ſic ſcripta reperiuntur. de arabicis ſimiliter idem eſt iu dicium. Conſtat nanqꝫ non modo apud grecos medicine ſcientiam floruiſſe: verum etiā apud arabes: apud hebreos fuiſſe illuſtratam auctores habuiſſe celeberrimos. Sed hos potiſſi­ pandectarum auctor eſt imitatus: quoꝝ auctoritate eius dicta comprobauit. Ex grecis: vi delicet Hippocratem: Diaſcoridem: Galienum: Paulum. Alexandrum: Conſtantinū: ac Io­hannem Damaſcenum Meſue filium. Ex arabicis v̓o: Raſim: Iohannem Serapionis filiuꝫ Bulcaſim. Auicennam. Aueroim: alios qͣꝫpiures: quoꝝ dicta in libris predictoꝝ reperiunt̉ Ex hebreis hi ſunt: Iſaac: Rabi moyſes. Ex latinis v̓o hi ſunt: videlicet Corneliꝰ celſus: Caſ ſius felix: Plinius: Seruius: Symon ianuenſis. Huius aūt auctoris nomē licet fit ambiguū: ipſum tamen a fidedignis Matheum ſiluaticum nuncupatuꝫ fuiſſe accepi: ſed quiſquis fuerit hunc peritiſſimū extitiſſe conſtat: ipſum ſumma diligentia antiquoꝝ libros percurriſſe. Cuꝫ itaqꝫ hec ſimplicia totius medicine artis exiſtant fundamenta: veluti elementa quedam horuꝫ noticiam medicis: maxime neceſſariam eſſe putaui. Et quoniam reuerendiſſime pater medicꝭ ſemper fautor ac propicius extitiſti: tue reuerendiſſime. D. hoc opus quodāmodo renouatum dedicare volui: cum eidem me plurimū debere ſentiaꝫ: nec quiſqͣꝫ mihi hoc munere dignior vi debatur qͣꝫtu: qui huic florentiſſimo gymnaſio preſis: ac philoſophos p̄ſidio tuo foueas: illiſ­qꝫ ꝓpicius exiſtas. felix itaqꝫ ſit reuerendiſſima. D. tua: cui me humillime cōmendo.