Elegia in Falconem.Sic precor īmenſi pateat tibi regia cœli:Teqꝫ ſuum Chriſtus collocet ante thronum.Tot meritis unum: quo tangere ſidera poſſis:Adde. Quirinali limen in Vrbe dato:Cur præcora Latio ſoli prohibemur: anunqͣꝫIn Capitolinas vertimus arma domos?Non nos progenies Senonum: non Punica turba.Non ſumus Hyrcanum Sarmaticumue genus.Itala gens linguam& mores edocta LatinosHauſtaque de petrum religione ſumus.Cur igitur quociens Romana reuiſere tectaCogimur: in propria licet eſſe domo?Da Latias Romane lares: da cernere TybrimDa patriæ nobis regna beata tuæ.Auſpice te nobis fas hoc ſperare putatur:ui regimen cymbæ pontificalis habesNos quoqꝫ qui cupimus Romanū extollere nomēSuſcipiet facili Marcia Roma ſinu.Si fuit Andino mitiſſima Roma Poetæ:Nos quoque quos aluit Mintia terra feret.Aeolus es nobis: pelago dominaris& auræ:Da zephyros noſtræ: remigiumqꝫ rati.Sic tibi ſiderei dominam placabis olympiEt pluet ætheria iugis ab arce fauor.Sed propera. longo lacheſis iam feſſa laboreCogitat imiti rumpere fila manu.Poſt obitum benefacta manent æternaqꝫ virtusNon meruit ſtigijs ne rapiatur aquis.In Falcone Elegia.ſ Imea fata coeuntibus vndiqꝫ riuisAſſidue curret totus in ora liquor.Non potero meritas Falco tibi ſoluere grates:Digna nec officijs fingere verba tuisIlle ſatiſfaciat qui ſe contemnere dixitNec calicis vilem frigidioris aquamNe tamen ignores humilis pia vota Poetæ:Paupere de loculo vilia dona damusTunc tibi Romulea cum nos donaueris urbeDe locuplete penu xenia magna dabo.Hæc ſunt quæ veniens minus ut via læderet ægi