In Falconem Carmen. Hinc laudes veniunt pijqꝫ cantus Hinc hymni reſonāt choros per omnes: Iſtos: poſthabitis minus peritis: Auctores imitans tuis patentes Campos auſpicijs perambulabo: Nec uulgi duce te proteruientis Nugas iudiciumue pertimeſcam. In Eundem Dicet adulandi ſtudio mea carmina lector In laudes nimium luxuriare tuas. Inuidiæ morbo præſens male iudicat ætas: Iudicium melius poſteritatis erit Credite venturi mendacia nulla libellus Ni malus interpres decipiatur habet. Cur libellus Falcodicatur. Quod mihi curuentur vel crura vel ungula lector Tale mihi nemo nomen ineſſe putet. Sed quia Falconis verſu meliore canendi Claudtur exiguo gloria magna ſinu: Nec tamen immenſas licuit comprehendere laudes Nec fragiles chartæ pondera tanta ferunt. Amphora tyrrhenæ quantū deglutiet undæ Falconis tantum pagina noſtra capit: Hoc fuerit ſpecimē: reliquam qui cernere mercem Poſtulat Aoniæ Phocidis arua petat. Ad Pomponium. Si mea Falconi placuere poemata: forſan Aedere& a populo iam licet illa legi: Ipſe etenim cauta verſus appendere lance Nouit:& ingenij lumen& artis habet. Tu ſuperes: cuius ſentencia quæritur: ac ſi Sit Clarij dictis anteferenda Dei. Si placet ædantur: ſi diſplicet occule: nam ſunt Omnia iudicio ſubijcienda tuo. In Falconem Diſtichon ad Pont. Ducere ſopitis Paſtor potes ocia curis Falco tuas Argi more gubernat oues. TT iij